Jump to content

Bernhardus Kuhnt

E Vicipaedia

Bernhardus (Theod. Bernhard) Kuhnt (natus 24 Februarii 1874 Lipsiae, mortuus 28 Ianuarii 1946 vico Westensee apud Kieliam) vir publicus Germaniae et sodalis SPD et interdum USPD fuit.

Iuventus et munus

[recensere | fontem recensere]

Post scholam finitam Kuhnt tirocinium mechanici fecit et deinde annis 1897 - 1899 opifex in classe Imperii Germanici oppido Wilhelmshaven fuit. Tum nauta per maria orbis terrarum vehebatur. Deinde in navaliis Berolini laboravit et ab anno 1906 secretarius collegii opificum metallicorum erat. Ab anno 1911 secretarius factionis SPD Chemnicii fuit. Ab anno 1914 miles conscriptus Bello Orbis Terrarum I interfuit: Iterum in Wilhelmshaven calefactorius navis fuit.

Cursus honorum

[recensere | fontem recensere]

Annis 1908 - 1911 decurio urbis Kieliae erat. Kuhnt ab anno 1917 sodalis factionis novae USPD factus est, quae bellum continuandum negavit et itaque a SPD se recessit. Cum praefecti classis 24 Octobris 1918, cum de pace iam ageretur, iubebant, ut naves longae contra Britanniam iterum certarent, nautae hoc non fecerunt, sed eversionem rerum coeperunt.

Loci tumultuum anni 1918/1919 in Ducato Oldenburgensi

Kuhnt dux militum et nautarum tumultuosorum oppido Rüstringen postulabat, ut Dux Magnus Oldenburgi se recederet et Oldenburgum res publica redderetur. Haec 11 Novembris 1918 adeptus est et Kuhnt praeses rei publicae novae electus est. 19 Ianuarii 1919 candidatus Consilii Formae Civitatis Constituendae fuit, sed contra candidatum SPD suffragium perdidit. 27 Ianuarii 1919 itaque factio Communista (KPD) Rüstringen rebus novis studebat et aedificia publica occupabat. Tumultuosi mox superati sunt, sed Kuhnt accusatus est, quod de consiliis KPD certior factus nihiil contra fecisset. Itaque 29 Ianuarii 1919 praeses Oldenburgi remotus est. Tum Kuhnt in patriam Saxoniam revertit, ubi anno 1922 iterum sodalis SPD factus est et anno 1920 legatus Dietae Imperii Germanici electus est et ad annum 1933 mansit. Annis 1922 - 1923 pagum Flöha administarbat, Inter legatos SPD una cum Maximiliano Seydewitz et aliis semper ad sinistram extremam vergebat. Cum Nazistae rerum Germaniae potiti sunt, Kuhnt 9 Martii ad usque 20 Iulii 1934 in carcere captus est.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]