Jump to content

Bias Prienensis

E Vicipaedia
Herma antiquum Biantis.

Bias Prieneus seu Prienensis (Graece: Βίας ὁ Πριηνεύς; natus circa annum 590 a.C.n.; mortuus circa annum 530 a.C.n.) una cum Thale Milesio, Pittaco Mytilenaeo et Solone Atheniensi semper ad Septem sapientes numeratur. Ut illis etiam huic plurima dicta sententiaeque attributae sunt. Cum sint fontes incerti, multa de vita ac rebus gestis varie disputantur.

  • "Plures hominum sunt mali." (Ausonius, Ludus septem sapientum; Graece: "οἱ πλεῖστοι κακοὶ")
  • "Ita amare oportere tamquam ut aliquando esses osurus, ita odisse tamquam aliquando amaturus"[2]. Quam sententiam Cicero vehementer improbabat. Aristoteles ad psychologiam senum eam referebat qui multa et diversa experti sunt.
  1. An haec sententia re vera Bianti attribuenda sit, incertum est. Seneca (De constantia sapientis 5,6) sententiam Stilponis Megarensis esse vult ("Omnia mea mecum sunt"; vide etiam Ad Lucilium, 9,18: "Omnia bona mea mecum sunt"). Phaedrus (Fabulae 4, 23, 14 et 26s.) Simonidem poetam post naufragium dicere facit: "Mecum mea sunt cuncta."
  2. Aristoteles, Ars rhetorica II.13.4-5 (1389b) de senibusː κατὰ τὴν Βίαντος ὑποθήκην καὶ φιλοῦσιν ὡς μισήσοντες καὶ μισοῦσιν ὡς φιλήσοντες. Et iterum 1395b. Versio Latina apud Ciceronem, De amicitia 59.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Biantem Prienensem spectant.
David's face

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!