Jump to content

Bibliotheca Universitatis Graecensis

E Vicipaedia
Atrium tectum bibliothecae.

Bibliotheca Universitatis Graecensis est pars Universitatis Graecensis, maxima et scientifica et publica Styriae bibliotheca et tertia magnitudine Austriae.

Pars frontis constructae 1994-1996.

Origo Bibliothecae Universitatis Graecensis bibliotheca scholae est, quae anno 1573 impulsu Caroli II archiducis Austriae Interioris sodalibus Societatis Iesu instituta est. Papa Gregorius XIII huic scholae iura universitatis decernavit. Eo ipso bibliotheca statum bibliothecae universitatis accepit. Anno 1782, hic status ab Iosepho II imperatore abrogatus est, sed 45 annos post Franciscus I imperator Austriae omnia iura restituit. Anno 2004, partes medicae bibliotheca separata novae Universitatis Medicae factae sunt.

Bibliothecarii

[recensere | fontem recensere]

Tempore conversionis in publicam administationem duo bibliothecarii in universitate laboraverunt: moderator et adiutor. Initio saeculi XX bibliotheca 17 operarios habuit, quorum octo oficiales scientiales fuerunt. Usque ad annum 2000 numerus in Bibliotheca Universitatis Graecensis laborantium ad 120 auctus est.

Moderatores Bibliothecae Universitatis Graecensis sub administratione publica
1773-1774  Iosephus Bardarini (*1708; †1791), professor theologiea et philosophiae, rector universitatis
1775-1778 Richardus Tecker (*1723; †1798), professor dogmaticae
1778-1783 Franiscus de Paula Tomicich (*1729), professor iuris canonici, rector universitatis
1783-1797 Augustinus Herz
1798-1814 Iosephus Aloisius Jüstel (*1765; †1832), professor theologiae moralis, rector universitatis
1817-1832 Marcus Sandmann (*1764; †1832), scriptor
1833-1852 Johannes Krausler (†1852)
1853-1861 Leopoldus Michelitsch
1861-1866 Carolus Kreutzer
1866-1880 Ignatius Tomaschek
1880-1895 Aloisius Müller (*1835; †1901), rerum Hebraicarum studiosus
1895-1903 Guilielmus Haas (*1842; †1918), deinde moderator Bibliothecae Universitatis Vindobonensis
1903-1910 Antonius Schlossar (1849; †1942), iuris consultus
1910-1919 Johannes Peisker (*1851; †1933), deinde Pragae professor historiae socialis et oeconomicae  
1919-1924 Ferdinandus Eichler (*1863; †1945), professor rerum bibliothecarium
1924-1933 Jacobus Fellin (*1869; †1951)
1934-1945 Franciscus Gosch (*1884; †1952), archaeologus et rerum Slavicarum studiosus
1945-1953 Wolfgang Benndorf (*1901; †1959)
1954-1971 Erhard Glas (*1906; †1992)
1972-1988 Franciscus Kroller (*1923; †2000), iuris consultus
1989-2006 Sigrid Reinitzer (*1941), moderatrix Bibliothecae Universitatis Graecensis prima
2004- Werner Schlacher (*1955)

Possessiones

[recensere | fontem recensere]
Tabula commemorationis.

Principio millennii tertii, Bibliothecae Universitarios Graecensis prope trecies centena milia librorum imprimorum, plus 200 manuscripta, fere 1200 incunabula, 1400 scripta periodica currentia, multas reliquias hominum litteratorum fuerunt.

Fontes in lingua Germanica vel Anglica scriptae in pagina propriae linguae datae sunt. Nexus in columna sinistra sita est.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]