Bienenbüttel
Locus: 53°8′30″N 10°29′12″E
Numerus incolarum: 6 984
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis
Gestio
Geographia
Tabula aut despectus
Bienenbüttel commune Saxoniae Inferioris et pars Circuli Uelzen est. Ad Bienenbüttel etiam vici Bargdorf, Beverbeck cum Grünewald, Bornsen cum Forsthof Wichmannsdorf, Edendorf cum villa Solchstorf atque Hönkenmühle, Eitzen I cum Bardenhagen, Grünhagen, Hohenbostel, Hohnstorf, Niendorf, Rieste cum Rieste Nova, Steddorf cum Steddorf Novo, Varendorf, Wichmannsburg atque Wulfstorf pertinent.
Historia
[recensere | fontem recensere]Bienenbüttel saeculo 11 nomine Biangibudiburg primo in actis descriptum est. Fuit postea pars Ducatus Luneburgensis. Anno 1705 ad Ducatum Electoralem Brunsvicum-Luneburgensem transiit. Anno 1803 cum toto Ducato a copiis Francicis occupatum est. Annis 1810 - 1813 pars Regni Westphaliae erat. Tum ad Regnum Hannoveranum, ab anno 1866 ad Borussiam pertinuit. Bienenbüttel pars Saxoniae Inferioris est. Annis 1966, 1967 et 1972 vici supra dicti cum Bienenbüttel coniuncti sunt.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Bienenbüttel spectant. |