Big Al
Appearance
Big Al fuit allosaurus fragilis. Hodie valde notus est quia invenimus ossa eius optime servata.[1] Anno 2020 Allosaurus jimmadseni nomen suum officiale accepit. Statim exemplaria Big Al et Big Al alter isti novae speciei sunt adscripta.
Vita
[recensere | fontem recensere]Perspicientes ossa eius, possumus multa scire de vita eius. Ille numquam potuit fieri infeliciter adultus quia est vulneratus pluries: primum, cum appropinquaret allosauro feminino ut coirent, allosaurus femininus eum vehementer affecit et compluria ossa adhuc iuvenis Big Al sunt fracta; denique, cum venaretur, fame scilicet oppressus, rursus est vulneratus in ungue. Infectio dira unguis eius fuit letalis: defessus vulneribus fameque cecidit humi et mortuus est.
Praesentatio
[recensere | fontem recensere]- Ossa eius Bozeman in Montana admirari possumus in collectione quadam quam Universitas Vyominae curat.
- Pellicula documentaria praetitulata The Ballad of Big Al nos certiores de istius speciei feris facit.
- Ludus interactivus Planet Dinosaur incitat ad rem melius cognoscendam.[2]
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- Allosaurus - Vom Fossil zum Lebensbild (PDF; 201 kB) – Die Welt der Saurier 4 – FWU Institut für Film und Bild, 2002.
- „Literaturbericht Dinosauria 2002-2003: 636. Hanna, R. R. (2002).“ (PDF; 412 kB) – Hartmut Haubold: Zbl. Geol. Paläont. Teil II. 2003, fasciculus 5/6, (impressio specialis ante editionem), p. 467–524.
- The Case of "Big Al" the Allosaurus: A Study in Paleodetective Partnerships – Brent H. Breithaupt, Geological Museum, University of Wyoming, Laramie.
- statio BBC de pellicula
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Hanna, R. R. 2002. „Multiple injury and infection in a sub-adult theropod dinosaur Allosaurus fragilis with comparisons to allosaur pathology in the Cleveland Lloyd Dinosaur Quarry collection“. Apud: Journal of Vertebrate Paleontology 22(1):76-90. commentatio ipsa
- ↑ in paginis BBC