Blomberg (circulus Widmundensis)
Locus: 53°34′33″N 7°33′30″E
Numerus incolarum: 1 896
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis
Nomen officiale: Blomberg
Gestio
Geographia
Tabula aut despectus
Blomberg est commune Saxoniae Inferioris et pars Circuli Widmundensis. Cum aliis parvis communibus se ad Holtriem commune generale coniunxit.
Historia
[recensere | fontem recensere]Annis 1744 ad 1806 Frisia Orientalis ad Borussiam pertinuit. Hoc tempore Blomberg colonia in palude condita est, quod Fridericus II rex agrum novum exstrui omni in regno iuberet. Tum ab anno 1806 regio ad Nederlandiam et annis 1810 ad 1813 ad Primum Imperium Francicum pertinuit. Ab anno 1815 Blomberg Regno Hannoverano traditum est, quod post annum 1866 iterum pars Borussiae fuit. Ab anno 1885 Blomberg pars novi Circuli Widmundensis factum est, qui circulus autem annis 1977 ad usque 1980 dissolutus erat. Ab anno 1946 ad Saxoniam Inferiorem pertinet. Tum multi perfugae e regionibus a Polonia et Russia occupatis hanc in hanc regionem venerunt. Anno 1972 Blomberg pars Holtriem communis generalis factum est. Hodie multi perigrinatores refectionis causa in commune veniunt.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Blomberg spectant. |