Boule de suif

Boule de suif est novella Francogallica a Guidone de Maupassant anno 1897 confecta.
Argumentum
[recensere | fontem recensere]Tempore belli Germano-Francici decem homines Rodomi ex Normannia, quae a Borussis occupata erat, Franciscopolim curru publico proficisci conantur, ut ibi suis negotiis operam dent. Iter autem difficilius redditur propter nivem gravem atque frigus intensum. In principio describitur miserabilis exercitus Francici status; deinde narrator animum ad personas iter agentes convertit.
Hic coetus viatorum quasi omnes societatis classes repraesentat. A burgensibus (dominus Carré-Lamadom, institor; dominus Loiseau, mercator) ad nobiles (dominus Hubertus de Bréville; uxores) et ecclesiasticos (moniales duae). Neque democratiae fautores (dominus Cornudet) absunt. Ultima autem in ordine est meretrix nomine Ofellae (Boule de suif), quae etiam persona principalis huius fabulae fit.
Narratio ostendit quomodo relatio inter Ofellam et nobiles cives huius coetus itinerantium evolvatur. In initio coetus manifeste ostendit se Ofellam contemnere. Hoc tamen cito mutatur: quia nemo e viatoribus cibum secum attulit, omnes tandem gratissimi fiunt quod Ofella suas commeatus inter omnes dividit; consuetudines magis serenae fiunt.
In deversorio apud Tôtes, quod itinerantes sartos et tectos conservet, Borussicum quendam praefectum offendunt, qui iter eorum finiturus est nisi Ofella ad concubitum cedat. Haec autem, patriae amore commota, vehementer recusat. Mulier in initio procacitatem istius Germani celat, unde in commigrantibus anxietas nascitur de suspensionis itinerariae causis ignotis.
Postea Ofella indignata omnibus tradit, quid praefectus ab ea postulaverit. Ex hoc momento alacritas denuo decrescit in viatoribus: nemo enim eius constantiam laudat, immo offenduntur propter impedimenta. Narratio etiam dimensionem eroticam subtiliter addit per ambivalentiam mulierum huius coetus: praefectus Borussicus ab eis vir formosus habetur; gratias agunt quod ipse ab eis nihil simile postulat. Quin etiam una mulier fatetur se in casu invasionis molestiam non sensuram. Per argumenta subtilia (historica religiosaque) de mulierum sacrificatione Ofella protervitati virili annuit. Itaque iter pergere licet. Ingratissimi viatores postridie eam rursus contemnunt atque irrident; iterum eam tamquam meretricem tractant, quam homines honesti vitent.
In itinere continuato Ofellae nihil ciborum paratorum reservatur, quae in perturbatione escas sumere oblita est. Raeda vehente, Ofella tacita et desperata lacrimas fundit; interim Cornudet autem ad omnium nauseam carmen Massiliense modulatur.
Homines in personis
[recensere | fontem recensere]- Ofella: Adriana Legay, quae in vico prope Fécamp nata erat et postea Rodomi habitavit. Legay fuit amasia equitum praefecti ac postea negotiatoris; cum ambo viri eam reliquissent, meretrix facta est. Mulier bonae indolis et generosa, ob formas rotundas nota, in paupertatem incidit et naturae concessit sex septimanis post mortem Guidonis de Maupassant.
- Cornudet: Carolus Cord’homme, maritus Ludovicae de Maupassant (i.e. amitae Guidonis). Cord’homme fuit vinarius Rotomagi notissimus, fautor reipublicae ac liberalium opinionum homo; sodalis factionis democraticae fuit.
- Dominus Carré-Lamadon: Augustinus Pouyer-Quertier (1820–1891), institor quidam notabilis.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- Vicifons.
- Nina Spangenberger: "Das Feindbild 'Der Preuße' in Guy de Maupassants Novellen", Dusseldorpii 2007
- Dan Piepenbring: "Boule de suif" - apud: The Paris Review, 5 Augusti 2014