Breviarium (Eutropius)
Breviarium ab urbe condita, sive Breviarium historiae romanae, sive simpliciter Breviarium est opus historicum ab Eutropio anno 369 conscriptum, ex voluntate Valentis imperatoris, cuius rerum scriptor Magister Memoriae erat, exaratum. Divisum est in libros decem, qui "Res Romanas (...), quae in negotiis vel bellicis vel civilibus eminebant, per ordinem temporum brevi narratione" colligunt. Praecipue enim narrantur res historiae Romanae ab Urbe condita ad Ioviani imperatoris excessum anno 364.
Ad Breviarium scribendum compluribus e fontibus Eutropius hausit, quarum maxime Ab Urbe condita libris Titi Livii, libris Suetonii necnon operibus iniuriā temporis nobis ereptis.
Scriptum est Breviarium adeo presso et demisso stilo ut saepissime etiamnunc adhibeatur ad linguam latinam docendam. Namque ob stili planitatem atque attenuationem Breviarium laudatum est inde a temporibus antiquis, in Graecum sermonem versum (primum a Paeanio circa annum 380, deinde a Capitone Lycio circa annum 500) atque librorum aliquot, qui ad tempora insequentia spectant, additamento locupletatum.
Editiones
[recensere | fontem recensere]- Beyer, Brian, editor. War with Hannibal: Authentic Latin Prose for the Beginning Student. New Haven: Yale University Press, 2009. (Latine, Anglice)
- Bird, H. W., ed., Eutropius: Breviarium (versio cum commentario). Liverpolii, 1993. (Anglice)
- Hellegouarc'h, Joseph. Eutropius Abrégé d'histoire romaine (versio cum commentario), Les Belles-Lettres, 1999, LXXXV-274 paginae, (Latine, Francogallice)
- Santini, C. ed., Eutropius. Breviarium ab urbe condita. Lipsiae, 1979. (Latine)
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- Breviarium ab Urbe condita (Latine)
- Breviarium ab Urbe condita indices et concordantiae
- Breviarium ab Urbe condita (Latine, Anglice)