Brunsvicum (Mons Viridis)
Appearance
Haec pagina de oppido Montis Viridis narrat. Si urbem Germaniae quaeris, vide Brunsvicum.
Res apud Vicidata repertae:
Civitas: Civitates Foederatae Americae
Locus: 44°43′54″N 71°39′45″W
Numerus incolarum: 88
Locus: 44°43′54″N 71°39′45″W
Numerus incolarum: 88
Gestio
Procuratio superior: Essex County
Geographia
Superficies: 67.3 chiliometrum quadratum
Brunsvicum[1][2] (Anglice Brunswick) est oppidum in comitatu Essexiae civitatis Montis Viridis Civitatum Foederatarum Americae. Oppidum nominatum est in honorem principis Caroli Gulielmi Ferdinandi Brunsvicensis et Luneburgensis(en)[3]. Incolas habuit 88 secundum censum anni 2020[4]. In Brunsvico sex fontes aquae medicatae siti sunt, quod saeculo XIX oppidum locum thermalem famosum fecit. Terram, in qua fontes sunt, nunc natio Abenaci tenet[5].
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
- ↑ Sicut Brunsvicum Germaniae.
- ↑ "Profile for Brunswick, Vermont". ePodunk
- ↑ "Census - Geography Profile: Brunswick town, Essex County, Vermont". United States Census Bureau
- ↑ "VPR News: Audio Postcard: Brunswick"
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]![]() |
Situs geographici et historici: Locus: 44°43′54″N 71°39′45″W • OpenStreetMap • "1462057" apud USGS |