Brytus
Appearance
Brytus,[1] Graece βρῦτος, est id cervesiae genus quod ante alia omnia Graecis antiquis cognitum sit. Fontes nobis servati omnes apud Athenaeum in Deipnosophistis legi possunt:
- Vinum ex hordeo confectum brytum quidam vocant ... Archilochus: 'Velut Thrax quidam aut Phryx brytum calamo bibens, illa se inclinans sugebat' ... " Hellanicus in Urbibus conditis ... tradit: 'Brytum ex radicibus confectum bibunt, quemadmodum Thraces ex frugibus.' Hecataeus ... in Europae lustratione Paeonas inquit brytum ex hordeo bibere, ac parabiam ex milio et conyza paratam.[2]
Brytum ergo ex hordeo apud Thraces et Paeones, e secale apud alios conficiebatur. Phryges et Thraces calami ope sugebant, sicet cervesiam suam illi quos Xenophon mercennariique Graeci per Armeniam iter facientes visitaverunt:
- Ibi erant triticum, hordeum, legumina, et vino hordeaceo plenissimi crateres, quibus hordei grana supernatabant. Calami inerant, maiores alii, alii vero minores, prorsus enodes, quos qui sitiens ore teneret ac sugeret, merum is bibere sibi videretur, modo ne aqua perfunderentur, cum tamen hoc etiam modo suavem potionem, neque a vini sapore magnopere differentem praeberent.[3]
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ "Brytus" Latine scribitur, contextu Theodisco (p. 111 apud Google Books)
- ↑ Τὸν δὲ κρίθινον οἶνον καὶ βρῦτόν τινες καλοῦσιν, ὡς ... Ἀρχίλοχος· «Ὥσπερ παρ´ αὐλῷ βρῦτον ἢ Θρῆιξ ἀνὴρ ἢ Φρὺξ ἔμυζε [ita Wilamowitz; ms. ἔβρυζε], κύβδα δ´ ἦν πονευμένη» ... Ἑλλάνικος δ´ ἐν Κτίσεσι ... ὧδε· «Πίνουσι δὲ βρῦτον ἔκ τινων ῥιζῶν, καθάπερ οἱ Θρᾷκες ἐκ τῶν κριθῶν.» Ἑκαταῖος ... ἐν ... τῇ τῆς Εὐρώπης περιόδῳ Παίονάς φησι πίνειν βρῦτον ἀπὸ τῶν κριθῶν καὶ παραβίην ἀπὸ κέγχρου καὶ κονύζης [ita Musurus: ms. κόνυζαν]· Athenaeus, Deipnosophistae 447a-d. Versio Latina Dalecampii emendata. Archilochus fr. 42 West
- ↑ ἦσαν δὲ καὶ πυροὶ καὶ κριθαὶ καὶ ὄσπρια καὶ οἶνος κρίθινος ἐν κρατῆρσιν. ἐνῆσαν δὲ καὶ αὐταὶ αἱ κριθαὶ ἰσοχειλεῖς, καὶ κάλαμοι ἐνέκειντο, οἱ μὲν μείζους οἱ δὲ ἐλάττους, γόνατα οὐκ ἔχοντες· τούτους ἔδει ὁπότε τις διψᾐη λαβόντα εἰς τὸ στόμα μύζειν. καὶ πάνυ ἄκρατος ἦν, εἰ μή τις ὕδωρ ἐπιχέοι· καὶ πάνυ ἡδὺ συμμαθόντι τὸ πῶμα ἦν· Xenophon, Anabasis 4.5.26-27 (versionis Romuli Amasaei f. 46r apud Google Books), cf. 4.5.32
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Douglas E. Gerber, "Archilochus, Fr. 42 West" in Quaderni Urbinati di Cultura Classica no. 22 (1976) pp. 7-14 JSTOR
- Max Nelson, The Barbarian’s Beverage. A History of Beer in Ancient Europe (Londinii: Routledge, 2005) pp. 16-24
- G. Kenneth Sams, "Beer in the City of Midas" in Archaeology vol. 30 (1977) pp. 108-115 JSTOR