Jump to content

Bunde

E Vicipaedia
Wikidata Bunde
Res apud Vicidata repertae:
Bunde: insigne
Bunde: insigne
Civitas: Germania
Locus: 53°11′2″N 7°16′19″E
Numerus incolarum: 7 664
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis

Gestio

Procuratio superior: Circulus Lerensis

Geographia

Superficies: 121.00 chiliometrum quadratum, 120.95 chiliometrum quadratum
Territoria finitima: Oldambt, Bellingwedde, Rhede (Ems), Weener, Jemgum

Tabula aut despectus

Bunde: situs
Bunde: situs
Curia communis Bunde

Bunde est commune Saxoniae Inferioris et pars Circuli Lerensis, ad finem Nederlandiae ac Maris Germanici situm. Ad Bunde vici Boen, Bunde, Bunderhee, Dollart atque Wymeer pertinent.

Ager communis Bunde molibus in Dollart sinum exstructis paulatim auctus est.

Bunde anno 1428 primo in actis descriptum est. Sed forsitan iam saeculo 8 tempore Caroli Magni conditum est. Primo pars Frisiae Orientalis fuit. A saeculo 16 ager Bunde molibus paulatim auctum est. Annis 1744 - 1806 commune ad Borussiam, deinde ad Nederlandiam, annis 1810 ad 1813 ad Primum Imperium Francicum pertinuit. Ab anno 1815 Bunde Regno Hannoverano traditum est, quod anno 1866 a Borussia occupatum est. Ab anno 1885 Bunde ad circulum Weener et ab anno 1932, circulo Weener dissoluto, ad circulum Lerensem et ab anno 1946 ad Saxoniam Inferiorem pertinet. Post Bellum Mundanum Secundum multi homines ex oriente Germaniae fugati in Bunde novam patriam inveniunt. Anno 1973 communia Boen, Bunde, Bunderhee, Dollart atque Wymeer administrationem in communi generali se coniunxerunt. Anno 2001 denique commune unica Bunde conditum est.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Bunde spectant (Bunde, Bunde (Germany)).