Jump to content

Butjadingen

E Vicipaedia
Wikidata Butjadingen
Res apud Vicidata repertae:
Butjadingen: insigne
Butjadingen: insigne
Civitas: Germania
Locus: 53°33′0″N 8°20′0″E
Numerus incolarum: 6 041
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis

Gestio

Procuratio superior: Circulus Alluvionis Visurgensis

Geographia

Superficies: 129.55 chiliometrum quadratum

Tabula aut despectus

Butjadingen: situs
Butjadingen: situs

Butjadingen est commune Saxoniae Inferioris et pars Circuli Alluvionis Visurgensis. Ad Butjadingen commune vici Burhave, Eckwarden, Eckwarderhörne, Fedderwardersiel, Isens, Langwarden, Roddens, Niens, Ruhwarden, Seeverns, Sillens, Iffens, Stollhamm, Süllwarden, Tossens atque Waddens pertinent.

Anno 1063 Henricus IV imperator paludem ad ripam laevam Visurgis archiepiscopo Bremae tradidit, qui hic colonos Nederlandicos collocavit. Qui "Stedingi" nominati postea libertatem suam defendentes a Gerhardo II archiepiscopo anno 1234 ut haeretici victi sunt. Ab anno 1514 Butjadingen regio a comitibus, ab anno 1815 a Ducibus Magnis Oldenburgensibus recta est. Anno 1918 Oldenburgum res publica facta est. Anno 1933 vici Eckwarden, Tossens, Langwarden, Burhave, Waddens und Stollhamm vici ad commune Burhave coniuncti et eodem tempore etiam partes Circuli Alluvionis Visurgensis facti sunt. Anno 1936 novum nomen "Butjadingen" accepit. Ab anno 1946 ad Saxoniam Inferiorem pertinet. Anno 1948 Butjadingen commune iterum in partes Langwarden, Burhave und Stollhamm divisum est, sed anno 1974 iterum ad Butjadingen coniunctum est.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Butjadingen spectant.