Jump to content

Caietanus dalla Piazza

E Vicipaedia
Wikidata Caietanus dalla Piazza
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 31 Iulii 1768; Sclaedum
Obitus: 1844; Vicetia
Patria: Italia

Caietanus dalla Piazza (natus die 31 Iulii 1768 Schii, mortuus anno 1844 Vicetiae) fuit clericus ecclesiae Catholicae, abbas Vicentinus, interpres Graeco-Italianus et Italiano-Latinus.

Vita et opera

[recensere | fontem recensere]

In seminario Patavino educatus, in Schium urbem natalem revertit. Pindari epinicia omnia Italice vertit (sed solum Olympica Patavii edita sunt). Annis vicesimis Vicetiam migravit, ubi abbas factus est. Iam sexagenarius Alagherii Divinam Comoediam Latine vertere incepit, quod opus finiverat, sed carmina quinque sola edita vidit; anno 1848 tantum Lipsiae versio tota edita est.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]


De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.