Jump to content

Canalis Cambliensis

Coordinata: 45°22′38″N 73°15′27″W / 45.37722°N 73.2575°W / 45.37722; -73.2575
E Vicipaedia
Canalis Cambliensis ad Sanctum Ioannem super Richelaeum.

Canalis Cambliensis[1] (Francice Canal de Chambly) est Situs Historicus Nationalis Canadae in Provincia Quebeco situs,[2] qui Fluvium Richelaeum praeter vicos Sanctum Ioannem super Richelaeum, Carignan?, et Cambliam? sequitur. Excavatio anno 1831 coepit, integerque canalis anno 1843 apertus est. Pro maiore itinere commercii tempore negotii crescentis inter Canadam et Civitates Foederatas erat. Commercium autem post bellum mundanum primum deficere coepit, donec ante annos 1980 naves commeandi pro navibus oblectationis substitutae essent.

Canalis est pars viae aquatilis quae Flumen Sancti Laurentii et Flumen Hudsonianum Civitatibus Foederatis coniungit. Lacus Camplenius et Canalis Camplenius sunt Transitus a Lacubus ad Piscinas Civitatum Foederatarum partes.

Canali sunt decem pontes, quorum octo manu efficiuntur, et novem piscinae hydraulicae.

  1. Fons nominis Latini desideratur (addito fonte, hanc formulam remove)
  2. Chambly Canal National Historic Site of Canada, Canada's Historic Places.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Canalem Cambliensem spectant.