Canso d'Antioca
Canso d'Antioca est titulus cantilenae epici vel potius historici, Occitanice saeculo XII exeunte compositi, hodie partim deperditi, de prima expeditione sacra et de obsidione a Cruce signatis urbis Antiochiae.
Primus Occitanice de hac expeditione cantitavit Gregorius Bechada, eques regionis Lemovicensis. Ita nos certiores facit in Chronicis suis Galfridus Vosiensis coenobita, abnepos peregrini Gulpherii de Turribus et historicus Lemovicensis:
- Gregorius, cognomento Bechada, de castro de Turribus, professione miles, subtilissimi ingenii vir, aliquantulum imbutus litteris, horum gesta preliorum materna (ut ita dixerim) lingua, ritmo vulgari, ut populus pleniter intellegeret, ingens volumen decenter composuit, et, ut vera et faceta verba proferet, duodecim annorum spatio super hoc opus operam dedit. Ne vero vilesceret propter verbum vulgare, non sine precepto episcopi Eustorgii et consilio Gauberti Normanni hoc opus aggressus est. Supradicti princeps fuit ille Gulpherius de Turribus, qui in suprascripto bello, et maxime apud Marram urbem, magnum sibi nomen in preclaris facinoribus acquisivit.[1]
Cantilena Gregorii Bechada deperdita est. Servantur versús septingenti recensionis paulo posterioris, ab anonymo confectae, in paginis manu scriptis apud bibliothecam Regalis Academiae Historicae Hispanicae (cod. 117) iacentibus. Paginae ab Iacobo de Vilanueva apud ecclesiam olim cathedralem Rodensem saeculo XIX medio reperti sunt.
Gulpherius de Turribus igitur, inter Cruce signatos Occitanicos satis praeclarus, fuerit heros carminis Gregorii Bechada; ibi etiam saepe laudatur Boamundus Tarentinus qui, princeps iam Antiochenus, regionem Lemovicensem anno 1106 ad novam expeditionem suadendam petivit. Res ab illis gestae etiam in recensioni fragmentaria nobis cognita scintillant. Repetuntur inter paginas operis Hispanici La gran conquista de Ultramar, cuius auctor exemplar cantilenae plenum legere potuerit.
Metro et melodiae huius cantilenae postea usi sunt alii, videlicet Guillelmus Tutelensis continuatorque anonymus carminis de bello in Albigenses gesto sub titulo Canso de la Crosada cogniti, atque etiam Guillelmus Anelier qui La guerra de Navarra composuit.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Galfridus Vosiensis, Chronica 1.30
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Editiones et versiones
- Paul Meyer, "Fragment d'une chanson d'Antioche en provençal" in Archives de l’Orient latin vol. 2 (Lutetiae, 1884), documents, pp. 467-509 Textus (Occitane)
- Carol Sweetenham, Linda M. Paterson, edd. et interprr., The "Canso d'Antioca": An Epic Chronicle of the First Crusade. Aldershot: Ashgate Publishing, 2003. ISBN 0-75460-410-1 (Paginae selectae apud Google Books) (Occitane, Anglice)
- Philologica et critica
- Linda M. Paterson, "Occitan Literature and the Holy Land" in The World of Eleanor of Aquitaine: Literature and Society in Southern France between the Eleventh and Twelfth Centuries, edd. Marcus Bull et Catherine Léglu. Woodbridge: Boydell Press, 2005. ISBN 1-84383-114-7