Cao Cao
Obitus: 220; Luoyang
Patria: Eastern Han, Wei
Familia
Coniunx: Lady Ding, Empress Dowager Bian, Lady Liu, Du, Yin, Huan, wife of Zhang Ji, Wang Zhaoyi, Qin Furén
Proles: Cao Zhang, Cao Pi, Cao Zhi, Cao Xiong, Cao Ang, Cao Shuo, Cao Chong, Cao Ju, Cao Yu, Cao Lin, Cao Gun, Cao Xuan, Cao Jun, Cao Ju, Cao Gan, Cao Zishang, Cao Biao, Cao Ziqin, Cao Zicheng, Cao Zizheng, Cao Zijing, Cao Jun, Cao Ziji, Cao Hui, Cao Mao, Cao Xian, Empress Cao Jie, Cao Hua, Princess Anyang, Princess Jinxiang, Princess Qinghe
Familia: House of Cao
Memoria
Cao Cao (Sinice 曹操, 155–220) fuit cancellarius domus regiae Han, dux militaris, poeta, domus Wei conditor. Imperio Han in dies labente magnam potestatem in se intulit, anno 200 septentrionalibus victis, tamen meridiana oppugnans proelium rupium rubrarum cum foedere Sun Quan et Liu Bei fecit, clade accepta neque iterum exercitum in meridiana induxit. Postea Serica in tria regna divisa domum Wei condidit, unde filius Cao Pi Han domu perdita Wei imperium praedicavit.
Praeclarissimus posteris tyrannusque esse saepe dictus tamen magna comitibus caritate et item Operibus poeticis, quae optima esse dicitur ex omnibus aequalibus, notus est. Nostra aetate opera multa de vita eius facta famam auxerunt.
Vita
[recensere | fontem recensere]Pueritia et adulescentia
[recensere | fontem recensere]Cao nobili genere natus erat filiusque regii rerum militarium consuasoris, patruo autem suo commissus; puerulus cum iam audacissimus multa improba facere solitus, saepe ab eo vituperatus, quominus iterum peccaret, consiliis patrui cognitis se subito catalepse asperrima affectum esse simulavit. Pater cum ab patruo, qui magna celeritate hoc relatum accurrit, filium in morbo esse didicit statim ad eum accessit ut morbum comperiri possit. Is verum tum se sanum patri dicens, patrui verbis negatis, coniurationem causam attulit, postea patre patruo diffiso libere se agere situs neque gubernatus.
Postea quondam a Qiao Xuan viro clarissimo Xu Shao vatem accedere ad fortutam portendam iussus, vatem eum nimis improbum esse dicentem et augurari abnuentem iratus compulsit, qui igitur eum futurum esse "pace pium magistrem, bello dirum victorem" vaticinatus est. His verbis auditis magna voce ridens a vate decessit.
Annos viginti natus cum dux creatus vigilum urbanorum Luoyang capitis imperialis statimque imperavit ut multis verberibus feriantur, qui facinora commisisset. Relatum est avunculum cuiusdam eunuchi curia potentis leges violasse. Cao cum alios vigiles eum punire nolle videret propter necessitudinem potentem, consiliis neglectis violatoremque verberavit, inde ex ordine vigilum expulsus est. Annos viginti quinque natus consuasor iterum creatus in ipsa urbe unde expulsus, eunuchis se atrocius opponens quam antea tamen suum consilium impetrare nequivit.
Annos undetriginta natus, cum rebellio paganorum duce Zhang Jiao facta esset, ei comitatus equitum commisit ut rebellionem opprimeret. Defectis victis proconsul factus in provincia Jinan, tertio anno magistrato suo deposito domum rediit.
Bellum cum Dong Zhuo
[recensere | fontem recensere]Duodevicesimo anno Cao in caput rediit. Anno 189 Ling imperatore Han mortuo dux maximus militaris He Jin molitus est ut eunuchos a potestate removit. Quam ob rem imperium in Dong Zhuo, viro famosissimo, omnino commisit. Prope verum diem He Jin a eunuchis hostilibus interfectis Dong Zhuo imperium in se intulit, novum imperatorem Shao ex potestate erupuit, fratrem eius Xian imperatorem fecit. His factis Dong tyrannidis incusatus est, quare exercitus a Yuan Shao coniectus est ut Dong vinceret. Cao, cui ab iuventute summa necessitudo est cum Yuan Shao, mox postea se in illum exercitum inscripsit.
Foedere in Dong Zhuo concepto bellum civile gestum est, quo tamen neuter exercitus hostes vincere potuit. Anno 193 Dong a suo stipatore Lü Bu interfecto bellum tandem desitum est.
Proelium Guandu
[recensere | fontem recensere]Proelium rupium rubrarum
[recensere | fontem recensere]Senectus
[recensere | fontem recensere]Opera poetica
[recensere | fontem recensere]Exemplar operis
[recensere | fontem recensere]Hoc carmen a Cao Cao scriptum, nomine Carmen Breve (Sinice 短歌行), lingua Sinica ostendetur:
- 對酒當歌,人生幾何?譬如朝露,去日苦多。
- 慨當以慷,憂思難忘。何以解憂?唯有杜康。
- 青青子衿,悠悠我心。但為君故,沉吟至今。
- 呦呦鹿鳴,食野之苹。我有嘉賓,鼓瑟吹笙。
- 明明如月,何時可輟?憂從中來,不可斷絕。
- 越陌度阡,枉用相存。契闊談讌,心念舊恩。
- 月明星稀,烏鵲南飛。繞樹三匝,何枝可依?
- 山不厭高,海不厭深。周公吐哺,天下歸心。
In linguam Latinam prosa oratione translatum:
- Vinum bibentes brevitatem vitae canere oportet, quae volucris, quasi mane ros, a me fugit. Comites mei magna voce canunt, cor verum magno dolore completum est. Quomodo eam frangere possum? Multis tantum vini poculis. O veteres scholastici virides vestibus, ecce me vos desiderantem, qui vestri tantum causa usque adhuc illud carmen antiquum murmurabam. Nunc cervi sub lumine solis vocem emittentes tranquille gramina manducat in campo. Quorum more, si olim amplissimi hospites advenient, multis cantatis cena fecero. Ecquando, luna lucidissima, te decerpere e caelo potero? Tristitia penitus e corde orta nullo modo abrumpi potest. Qui incognitas per terras inviumque iter me visitet, haud dubie magnopere salutare decet. Deinde, accumbentes antiquam amicitiam memoremus! Cornix lucente luna rarisque sideribus meridiana petit, sed quid rami accolat, cum circum arborem ter volitasset? Mons placet quamvis altus, pelagus quamvis profundum. Agamus igitur sicut ille clarissimus Zhougong, qui, cum frustum causa hospitis accipiendi spuit, omnes suae gratiae subiunxit.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Cao Cao spectant. |
Lexica biographica: • Den store danske • Большая российская энциклопедия • |