Carmen Yulín Cruz
Nulla Vicipaediae Latinae pagina huc annectitur. Quaesumus in alias commentationes addas nexus ad hanc paginam relatos. Quo facto hanc formulam delere licet.
|
Carmen Yulín Cruz Soto (in urbe Sancti Ioannis de Portu Divite nata die 25 Februarii 1963) est politica insulae Portus Divitis.
In urbe nativa educata, alumna est universitatum Bostoniensis et Carnegie Mellon in civitatibus continentalibus. Apud Westinghouse Electric aliasque societates commerciales rector operariorum fuit. Anno 1992 in insulam redita iuxta politicam Silam Mariam Calderón consiliaria facta est, quae praefecta urbis S. Ioannis ab anno 1997 atque gubernatrix omnis insulae ab 2001 meruerit. Carmen Yulín Cruz ab anno 2009 usque in 2013 legata fuit camerae legatorum Portoricensi. Die 6 Novembris 2012 ipsa praefecta urbis S. Ioannis electa est, quod officium die 14 Ianuarii insequentis anni suscepit.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Richard Fausset, Frances Robles, "Who Is Carmen Yulín Cruz, the Puerto Rican Mayor Feuding With Trump?" in New York Times (30 Septembris 2017)
- Lauren Gambino, "Carmen Yulín Cruz, six months after Hurricane Maria: 'I did what had to be done'" in The Guardian (21 Martii 2018)
- Jamiles Lartey, Amanda Holpuch, "Carmen Yulín Cruz: San Juan's outspoken mayor in Donald Trump's crosshairs" in The Guardian (1 Octobris 2017)