Carolus Stephanus
Appearance
Res apud Vicidata repertae:
Carolus Stephanus, vulgo Charles Estienne (natus 1504; mortuus 1564) fuit scientiarum anatomicae et botanicae fautor Francicus scriptorque glossariorum necnon librorum manualium. Filius fuit Henrici Stephani typographi, frater autem Francisci et Roberti (qui Thesaurum linguae Latinae divulgaverit). Doctoratum in medicina Lutetiae apud Sorbonam nactus est. Paedagogus meruit poëtae futuri Ioannis Antonii Bayfii. Quo tempore frater Robertus ad Genavam effugit, Carolus officinam typographicam Stephanorum Lutetiae praefuit. Filia Nicola Stephana fuit poëtria.
Opera
[recensere | fontem recensere]- 1535 : De vasculis libellus Editio 1536 apud archive.org (Editio 1539 apud Google Books)
- 1536 : De re hortensi libellus
- 1537 : Vinetum
- 1538 : Sylva, frutetum, collis (Textus apud Google Books)
- 1538 : Arbustum, fonticulus, spinetum (Textus apud Google Books)
- 1539 : De re vestiaria libellus (Textus apud Google Books)
- 1540 : Seminarium (Textus apud Google Books)
- 1543 : Pratum, lacus, arundinetum (Textus apud Google Books)
- 1543 : Le sacrifice (versio ludi scaenici Italiani Gl'ingannati)
- 1545 : De dissectione partium corporis humani libri tres Paginae selectae
- 1546 : La dissection des parties du corps humain divisée en trois livres Textus apud archive.org
- 1550 : De nutrimentis, ad Baillyum, libri tres
- 1553 : De re vestiaria, vascularia et navali Textus apud archive.org
- 1553 : Dictionarium historicum, geographicum, poeticum Textus editionis 1633 apud archive.org
- 1553 : Paradoxes (imitatio operis Hortensii Landi Paradossi)
- 1554 : Praedium rusticum (postea titulo L'agriculture et maison rustique Francogallice, titulo Maison rustique or The Countrie Farme Anglice versum)
- 1557 : Thesaurus Ciceronianus