Jump to content

Carthaea saturnioides

E Vicipaedia
Classis : Insecta 
Ordo : Lepidoptera 
Superfamilia : Bombycoidea 
Familia : Carthaeidae 
Common, 1966
Genus : Carthaea 
Walker, 1858
Species : C. saturnioides 
Carthaea saturnioides 
Walker, 1858  

Carthaea saturnioides (Anglice dryandra moth) est species papilionum, sola species generis Carthaeae et familiae Carthaeidarum. Solum in regione australi Australiae Occidentalis habitat.

Proximae propinquae sunt Saturniidae, et similis est multarum specierum huius familiae, maculas oculares omnibus in alis ferens. Latitudo alarum est ad 10 cm.

Larvae speciebus Dryandrae et fruticum cognatorum, sicut genera Banksia et Grevillea, vescuntur.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vide "Carthaeidas" apud Vicispecies.
Insecta

Haec stipula ad insectum spectat. Amplifica, si potes!