Caspar David Friedrich
Obitus: 7 Maii 1840; Dresda
Patria: Regnum Borussiae, Suecia
Familia
Coniunx: Caroline Friedrich
Proles: Adolf Friedrich
Memoria
Casparus David Friedrich (natus die 5 Septembris 1774 Gryphiswaldiae, mortuus die 7 Maii 1840 Dresdae) fuit topiorum pictor Germanicus aetate romantica, qui iure artifex maximi momenti inter contemporaneos habetur. Praecipue naturam contemplandam depinxit et in operibus suis - quae omnino non classica - exprimere conatus est quid sentiret homo intimus ante oculos habens spectaculum naturae.
Vita
[recensere | fontem recensere]Hafniae in Artium academia eruditione fructus anno 1795 Dresdam venit. Inde itinera fecit Rugiam in insulam, in Austriam, in Montem giganteum[1] et ad Harthicos montes. Anno 1817 academiae Dresdensis membrum atque professor creatus est.
Inter primos erat, qui in modum Romanticismi varios animos pingere solebat. Plagae depictae saepe genere severo, melancholico sunt secundum naturam, quae hominibus passivis momenta animi omnia exprimat. Maxime artifici placebat noctis designatio cum lunis, tempestatibus, silvis mysticis.
Berolini Dresdaeque habemus imagines valde typicas has: Abtei im Eichenwald an einem Winterabend (abbatiam in silva quercuum hieme ad noctem), Wanderer am Meeresgestade (migratorem in nemore maritimo), Harzlandschaft (Harthicas plagas), Mondaufgang am Meer (lunam orientem ad mare), Hünengrab (tumulum) et Rast bei der Heuernte (moram in faenis desecandis).
Notae
[recensere | fontem recensere]Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Ioann Revol, Caspar David Friedrich (Centre culturel du Marais), La Nouvelle Revue française, n°377, 1984
Pinacotheca
[recensere | fontem recensere]-
Topia cum ponte
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Casparum David Friedrich spectant. |