Catechismus Catholicae Ecclesiae
Catechismus Catholicae Ecclesiae dicitur liber ille post Concilium Vaticanum Secundum perfectus, qui ratione et ordine exponit totum doctrinae Ecclesiae Catholicae corpus. Constitutio Apostolica Fidei Depositum (1992) propositium operis sic definit:
- Catechismus fideliter quidem atque disposite exhibere debet doctrinam Bibliorum Sacrorum vivaeque in Ecclesia Traditionis, authentici Magisterii pariterque spiritualis hereditatis Patrum, sanctorum sanctarumque Ecclesiae, quo melius christiana mysteria cognoscantur atque fides populi Dei reficiatur. Aptam oportet instituat rationem declarationum doctrinae, quam Sanctus Spiritus per saeculorum decursum Ecclesiae suae suggessit. Oportet insuper auxilio sit in collustrandis rerum novis condicionibus lumine fidei quaestionibusque quae nondum proposita sunt praeterita aetate.[1]
Historia
[recensere | fontem recensere]Postquam primus catechismus saeculo octavo ab Alcuino, philosopho et theologo Anglico, conscriptus est, multi alii simili modo fidem ecclesiae explicare conati sunt. Tempore reformationis Martinus Lutherus anno 1529 primo parvum catechismum pro populo, quem Enchiridion nominavit, postea catechismum maiorem, qui theologis et parochis serviretur, confecit. Quo instigatus Petrus Canisius anno 1555 catechismum nomine Summa doctrinae christianae publicavit, qui mox imprimis in scholis in usu erat. Anno 1566 demum Catechismus Romanus iussu Concilii Tridentini promulgatus est potissimum parochis adiuvandis destinatus. Qui et in multas linguas vernaculas versus est. Multi alii catechismi postea ad varios usus editi sunt.
Novus catechismus Catholicae Ecclesiae post Concilium Vaticanum Secundum ab anno 1986 a collegio paratus est, cuius praeses fuit cardinalis Iosephus Aloisius Ratzinger, qui postea nomine Benedictus XVI papa factus est. Haec editio a papa Ioanne Paulo II per costitutionem apostolicam Fidei Depositum die 11 Octobris 1992 et definite die 15 Augusti 1997 Epistola Apostolica Laetamur Magnopere promulgata est.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Fidei Depositium (Libreria Editrice Vaticana 1992), pars III: materiae partitio.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- Catechismus Catholicae Ecclesiae (Latine)
- Schönborn, Christoph (die 31 Decembris 2022)."Benedict XVI: 'Father of Catechism of the Catholic Church'" (Vatican News. Visum die 07. Decembris 2022).