Cena Baccho a Brongo oblata
Cena Baccho a Brongo oblata est cum Bacchus (vel Dionysus) ad Indiam iter faceret: quidam Brongus, hospes pauper ad ripas fluminis Alybae in Ponto, cenam generosam praebuit; deus invicem vinum ei dono dedit. Quae cena a Nonno in Dionysiacis carmine epico (17.37–86) descripta est. Inde discimus Brongum lac caprinum cum aqua mixtum praebuisse ad bibendum (sicut Erigone in cena Baccho ab Icario oblatum), ad edendum autem δεῖπνον ἄδειπνον "cenam sine cena" vel sine carne, sicut in cena Herculi a Molorcho oblata: ipse Nonnus hanc comparationem exprimit. Cenam enim olivae colymbades et caseus recens constituunt.
Aliis fontibus antiquis Brongus(sr) est appellatio fluminis cuiusdam, Danubii tributarii, quae linguis vernacularibus "Magna Morava" nuncupatur.[1]
Notae
[recensere | fontem recensere]Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- A. S. Hollis, ed., Callimachus: Hecale (Oxonii: Clarendon Press, 1990) pp. 341-354 ("Appendix: The Hospitality Scene")