Cenomanensis
Appearance
(Redirectum de Cenomanensis et Perticensis)
Res apud Vicidata repertae:
subdivisio abrogata, countship, Provincia Franciae –1790
Civitas: Francia
Locus: 48°0′0″N 0°12′0″E
Civitas: Francia
Locus: 48°0′0″N 0°12′0″E
Fines
Territoria finitima: province of Brittany
Forma
Caput: Cenomanum
Tabula aut despectus
Vide etiam paginam fere homonymam: Cenomannica.
Cenomanensis, Francogallice Maine, est regio historica Franciae olimque comitatus, eisdem fere limitibus atque civitas antiqua Cenomanorum dioecesisque mediaevalis Cenomanensis. Quibus regionibus omnibus Cenomanum fuit urbs capitalis. Una cum pago comitatuque Pertico provinciam unam militarem Franciae saeculo XVIII constituit, nomine Maine et Perche scil. Cenomanensis et Perticensis. Regionis Cenomanensis maxima pars in praefecturas hodiernas Sarthae et Meduanae anno 1790 conversa est.
Satis constat civitatem Americanam Cenomannicam (Anglice et Francogallice Maine) nomen suum ex hac regione Francica deprehendisse: eo enim coloni magna parte Francici saeculis XVI et XVII migrati sunt.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Annie Renoux, "Hiérarchie nobiliaire et hiérarchie castrale dans la Maine à la fin du Moyen Âge" in Jean-Michel Matz, Noël Coulet, edd., La noblesse dans les territoires angevins à la fin du Moyen Âge : actes du Colloque international organisé par l'Université d'Angers : Angers-Saumur, 3-6 juin 1998 (Romae, 2000)
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Situs geographici et historici: Locus: 48°0′0″N 0°12′0″E |
Provinciae militares Franciae usque in annum 1789