Jump to content

Centrale Montemartini

E Vicipaedia
Centrale Montemartini, aspectus oeci macchinarum, nunc sedes musealis
In oeco machinarum; in secessu statuae, quae olim fastigium templi Apollinis Sosiani ornaverunt.

Centrale Montemartini (Italiane, f.) in Via Ostiense 106 est pars Museorum Capitolinorum urbis Romae. Circiter 400 statuis Romanis, quae ante in Museis Capitolinis expositae aut in horreis publicis asservatae erant, nec non inscriptionibus et operibus musivis locum praebet.

Centrale Montemartini fuit electrificina anno 1912 inaugurata, anno 1963 autem transacta, quod obsoleta facta est. Anno 1997 pars collectuum Museorum Capitolinorum, quae renovari debuerunt, ad tempus, ut tum putabatur, in Centrale Montemartini exposita est. Quod expositio multos visitatores alliciebat, Centrale Montemartini anno 2005 in Museorum Capitolinorum filiale perpetuum commutatum est. Proprium musei est, quod opera antiquitatis inter veteras electrificinae machinas posita sunt.

Terra

Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!