Jump to content

Cephalosporinum

E Vicipaedia

Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt.

Cephalosporina
Cephalosporina
Natura chemica
Formula chemica C8H5N2O4SR1R2
Natura pharmacologica
Codex ATC J01D

Cephalosporina sunt antibiotica et classis antibioticorum beta-lactamo. Cum cephamycinis autem cephalosporina cephema gregem constituunt. Nomen cephalosporini de nomine interea haud usitato fungi Cephalosporii acremonii derivatur. Effectus principales sunt bactericidi ("bacteria caedentes") idcirco, quia cephalosporina ad proteina penicillinum ligantia, itaque aedificationem murorum cellularium bacteriorum inhibentes, iungunt.

Anno 1945 primum cephalosporinum de Iosepho Brotzu inventum est. Structura chemica penicillino similis est. Hodie quinque generationum (primae, secundae, tertiae, quartae, quintae) cephalosporinorum descriptae sunt.

Dum cephalosporina primae generationis solum contra bacteria, quae sunt "positiva" secundum classificationem Gramiensem, occidunt, cephalosporina generationum sequentium etiam bacteria "negativa" interimunt. Reactiones adversae cephalosporinorum inter alias sunt diarrhoea et colitis pseudomembranosa, nausea, dolores, exanthema. Nonnulla bacteria resistentia contra cephalosporina demonstrant.

Classificatio

[recensere | fontem recensere]

Hodierno tempore cephalsporina in generationibus dividi solet, quamquam ista classificatio non satis diligenter videtur. Ita dicitur cephalosporinum primae generationis, secundae, tertiae, quartae, quintae. Distinctio autem modo incrementum effectuum contra organisma "negativa" (secundum classificationem Gramiensem) indicat.

Initio cephalosporina primae generationis omnia cum literis "ceph-" coeperunt, profecto in civitatibus linguae Anglicae, nunc contra consuetudinem principalem cephalosporinorum omnium generationum litterae "cef-" adhibeatur.

Cephalosporinum
generationis
Membra Descriptio
primae Positive secundum classificationem Gramiensem cum effectibus contra penicillinasis-producing, methicillin-susceptible staphylococci et streptococci (quamquam non sunt remedia primaria infectionum illarum). Sunt sine effectibus contra methicillin-resistant staphylococci vel enterococci.

Negative secundum classificationem Gramiensem cum effectibus contra Proteus mirabilis, nonnullas Escherichiarum coli, et Klebsiellarum pneumoniae ("PEcK"), sed sine effectibus contra Bacteroidem fragilem, Pseudomonades, Acinetobacteria, Enterobacteria, indoli positivos Proteos, vel Serratias.

secundae

Effectibus antianaerobicis:

Cephema ista quoque nonnumquam inter cephalosporina secundae generationis sunt:

Positive secundum classificationem Gramiensem: minus quam primae generationis.

Negative secundum classificationem Gramiensem: magis quam primae generationis: HEN Haemophilus influenzae, Enterobacter aerogenes et variae Neisseriarum

tertiae

Effectibus contra Pseudomonades (e.g. Pseudomonas aeruginosa):

Cephema haec quoque interdum cum cephalosporinis tertiae generationis inveniuntur:

Positive secundum classificationem Gramiensem: quibusque membris gregum (imprimis consumptionis per os velut cum effectibus contra pseudomonadibus) effectus reducti contra organismi "positivi" habent.

Effectus contra staphylococcos ac streptococcos sunt minus cum usu compositorum tertiae generationis quam primarum secundarumque.[1]

Negative secundum classificationem Gramiensem: cephalosporinis tertiae generationis sunt spectrum effectuum amplius atque effectus aucti contra organisma "negativa". Imprimis in tractandis infectionibus nosocomialibus magnum momentum habend, sed multitudinis ascendentibus beta lactamasum spectri extensi utilitas classis huius diminuitur. Tertia generationis etiam systema nervosum centrale penetrant, itaque cum effectibus contra meningitide per pneumococcos, meningococcos, H. influenzae.

quartae

Cephema haec quoque interdum cum cephalosporinis quintae generationis inveniuntur:

Nota:Cefquinomum non ad usum hominum (modo medicinae veterinariae).

Positive secundum classificationem Gramiensem: Ea sunt substantiae spectro extenso cum effectibus illis primae generationis similiter contra organisa "positiva".

Negative secundum classificationem Gramiensem: cephalosporina quintae generationis sunt zwitterionta, quae membranas externas bacteriorum "negativorum" penetrare possunt.[2] Eis etiam resistentia maior contra β-lactamasium sunt quam cephalosporinis tertiae generationis. Pluria etiam finem sanguinem Cerebrum transgredi possunt, propterea efficienter in tractandis meningitidibus. At contra Pseudomonadem aeruginosam efficienter est.

quintae Ceftobiprolum cephalosporinum quintae generationis descriptum est,[3][4]
Alia: Cephema haec nondum sunt quaedam generationis attributa: Nitrocefinum est chromogenicum cephalosporinorum substratum, in praesentia β-lactamasis color mutat.

Nexus interni

  1. The Antimicrobial Drugs, by Eric M. Scholar. Page 108. books.google.com
  2. Richard L Sweet; Ronald S. Gibbs (1 March 2009). Infectious Diseases of the Female Genital Tract. Lippincott Williams & Wilkins. pp. 403–. ISBN 978-0-7817-7815-2 
  3. Widmer AF (March 2008). "Ceftobiprole: a new option for treatment of skin and soft-tissue infections due to methicillin-resistant Staphylococcus aureus". Clin. Infect. Dis. 46 (5): 656–658 
  4. "Update on the treatment of diabetic foot infections". Clin Podiatr Med Surg 24 (3): 383–396. July 2007 

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
  • De cephalosporinis (PDF). (Anglice)