Jump to content

Chanel

E Vicipaedia
Domicilium Chanel (Place Vendôme, Lutetiae).

Chanel est domus modaria Francica a Gabriella "Coco" Chanel ineunte saeculo XX instituta. Chanel prima ex domibus modariis commodiores mulieribus vestitus designavit. Thoracibus omissis id egit, ut vestes feminarum simpliciores et vita cotidiana utiles fierent. Sunt qui Gabriellam Chanel putent modernorum feminarum vestimentorum inventricem. Chanel indusiolum nigrum (Fr. petite robe noire) annis 1920 designavit, ex quo magnam laudem tulit. Etiam iaccis et perulis nobilis est, nec non liquoribus odoratis, e quibus maxime innotuit N°5 Chanel.

Prima taberna modaria a Coco Chanel anno 1910 aperta est Lutetiae in Rue Cambon (haud procul a Place Vendôme). Primum pileos fecit et vendidit. Deinde paucis annis post ampliorem in eadem via locum nacta (id est: 31, Rue Cambon) vestes feminarum designare, producere, vendere coepit. Annis 1920 Chanel indusiolum nigrum invenit et N°5 Chanel, primum ex suis liquoribus odoratis, in medium protulit.

Chanel in maxima gratia fuit annis 1930 ante secundum bellum mundanum, sed anno 1939 coacta est domum modariam claudere. Interpositis quindecim fere annis operam resumpsit anno 1954. Proximo deinde anno perulam protulit, quae nota classica 2.55 – sc. ex mense et anno quo prolata est – innotuit. Anno 1971, cum Coco Chanel mortua esset, Yvonne Dudel designatrix et Jean Cazaubon designator creati sunt.

Hodie princeps designator domus Chanel est Carolus Lagerfeld, qui ab anno 1983 vestibus indui paratis prêt-à-porter et altae modae vel haute couture designandis praeest.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]