Character Bayeri
Appearance
Character[1][2] seu littera Bayeri[3] est nota abecedarii Graeci qua stellae splendidiores cuiusque constellationis agnoscuntur, a Ioanne Bayero (1572 - 1625) designata. Indice et atlante primigenio, anno 1603 edito, titulo Uranometria, characteres 1 564 stellarum exscripti et depicti sunt. Enumerationem stellarum characteribus Bayeri agnitarum hic habes. Catalogo Bayeri auctarium proximum et praecipuum fuit Historia coelestis Britannica Ioannis Flamsteedii, anno 1725 divulgata.
Exempla
[recensere | fontem recensere]Aliquae stellae constellationis Orionis:
Abbreviatio | Character exscriptus | Magnitudo apparens | Nomen commune |
---|---|---|---|
α Ori | Alpha Orionis | 0.45 | Betelgeuse |
β Ori | Beta Orionis | 0.18 | Rigel |
γ Ori | Gamma Orionis | 1.64 | Bellatrix |
δ Ori | Delta Orionis | 2.23 | Mintaka |
ε Ori | Epsilon Orionis | 1.69 | Alnilam |
ζ Ori | Zeta Orionis | 1.70 | Alnitak |
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ "Quarta columna continet characteres quibus Bayerus in mappis suis stellas notavit" (praefatio post textum p. 162); "Bay cha." (passim ad caput tabularum): Ioannes Flamsteedius, Historiae coelestis Britannicae volumen tertium (Londini, 1725) (Textus apud Google Books)
- ↑ Taliter Anglice: "with Flamsteed's numbers and Bayer's characters" (p. xi); "Flamsteed's No. and Bayer's Character" (passim ad caput tabularum): Stephen Groombridge, G. B. Airy, A Cataloge of Circumpolar Stars (Londinii: John Murray, 1838) (Textus apud Google Books)
- ↑ "E literis denique, quibus singulae denotantur stellae, appositas a Bayero solas retinuimus" (praefatio p. x); "Litt. Bay." (passim ad caput tabularum): Friderici Gulielmi Argelanderi Uranometria Nova: Catalogus stellarum (Berolini: Schropp, 1843) (Textus apud Google Books)
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Ioannes Bayerus, Uranometria; omnium asterismorum continens schemata, nova methodo delineata, aereis laminis expressa. Augustae Vindelicorum: Christophorus Mangus, 1603: Textus interretialis apud Bibliothecam Linda Hall
- Ioannes Flamsteedius, Historiae coelestis Britannicae volumen tertium. Londinii, 1725 (Textus apud Google Books)