Jump to content

Chertsey

E Vicipaedia
Chertsey (Surriae)
Chertsey
Chertsey
Situs in comitatu Surria
Vetus praesidium oppidi Chertsey

Chertsey (quod nomen Beda "Ceroti insula" recte interpretat)[1] est oppidum comitatus Surriae in Anglia meridiana. Ibi nundinae tenebantur ab anno 1281, mercatus autem ab anno 1133.[2] Iuxta hoc oppidum olim stetit abbatia de Chertsey, saeculo VII ab Earconvaldo condita qui postea episcopus Londiniensis fuerit; ibi rex Henricus VI anno 1471 sepultus est. Ab oppido Chertsey ad occidentem versus haud longe distat mons nomine St Ann's Hill.

Incolae notabiles

[recensere | fontem recensere]
  1. "Cerotaesei, id est Ceroti insula": Beda, Historia ecclesiastica gentis Anglorum 4.6; cf. Eilert Ekwall, The Concise Oxford Dictionary of English Place-Names (4a ed. Oxonii: Clarendon Press, 1960) p. 100
  2. Samantha Letters, "Gazetteer of Markets and Fairs in England and Wales to 1516: Surrey" Recensio plena

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Chertsey spectant.