Christiani Sancti Thomae
Christiani Sancti Thomae[1] sive Christiani Thomaei,[2] ipsorum lingua Nasrani vocati, sunt Christiani Indiae, qui ecclesias suas ab evangelisatione Sancti Thomae repetere credunt. Vetus corpus Christianorum maxima ex parte in Kerala habitans etiam est ethnos distinctum, quod lingua Malabarica loquitur. Saeculo decimo septimo in plures ecclesias divisi et etiam in alia loca - Kodungallur, Kollam, Niranam, Nilackal (Chayal) Kokkamangalam, Kottakkayal (Paravoor), Palayoor (Chattukulangara) et Thiruvithamkode - dispersi sunt.
Terminologia
[recensere | fontem recensere]Notioni "Christiani Sancti Thomae" vis publica non est. Quo tempore orta sit, nescitur, forsitan saeculo decimo sexto. Cum cultu circa sepulcrum Sancti Thomae coniunctum fuisse videtur, qui primus missionarius conditor cathedrae Indiae habetur. Ex quo Christiani Indici et praesides ecclesiarum eorum propriam apostolicitatem deducebant, ut pluries dissensiones et divisiones factae sint.
In India etiam Nasrani vel Nasrani Mappila appellantur. "Nasrani" "Christiani" valet; a verbo Nazareth, Iesu patria, deductum esse videtur. Mappila est nomen honorificum adhaerentes religionum non Indicarum denotans, etiam Musulmanos (Jonaka Mappila) et Iudaeos (Yuda Mappila).[3][4] Regimen Indicum verbo "Christiani Syri" utitur, quod olim a magistratibus Batavis adhibitum est ad Christianos lingua Syriaca in liturgia utentes ab aliis, qui ad ritum Latinum pertinebant, distinguendos.[5] Notio "Syrus" non ad ethnos refert, sed coniunctionem historicam, religiosam et liturgicam cum Ecclesiis Syrorum (sive ritus Antiocheni sive ritus Chaldaici) significat.
Statistica sive demographia
[recensere | fontem recensere]nomen ecclesiae | fideles[6] | ritus vel fides |
---|---|---|
Ecclesia Syrorum Malabarensium | 3 947 396 [7] | Ritus Chaldaicus, Ecclesia Catholica |
Ecclesia Syro-Malankara Catholica | 413 513 [7] | Ritus Antiochenus, Ecclesia Catholica |
Malankarae Iacobitae et Orthodoxi coniuncti | 1 750 000 (circiter)[7] | Ritus Antiochenus, Ecclesiae Orthodoxae |
Ecclesisa Syrorum Malabarensium libera | 10 000 (circiter)[7] | Ritus Antiochenus, Ecclesia Orthodoxa |
Ecclesia Syrorum Orientis | 50 000 (circiter)[7] | Ritus Chaldaicus, cum nulla alia ecclesia in communione |
Ecclesia Mar Thoma | 550 000 (circiter)[7] | Ritus Antiochenus reformatus, ecclesia Protestantica |
Ecclesia Indiae meridianae | 35 000 (circiter)[7] | ecclesia Anglicana |
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ India Orientalis Christiana (Romae 1794), p. 13 et saepius.
- ↑ ibidem
- ↑ Županov, Ines G. (2005). Missionary Tropics: The Catholic Frontier in India (16th–17th centuries), p. 99 et annotatio. University of Michigan Press. ISBN 0-472-11490-5
- ↑ Bindu Malieckal (2005) Muslims, Matriliny, and A Midsummer Night's Dream: European Encounters with the Mappilas of Malabar, India; The Muslim World vol. 95/2, p. 300
- ↑ Vadakkekara, Benedict (2007). Origin of Christianity in India: a Historiographical Critique, p. 52. Media House Delhi.
- ↑ Numerus Catholicorum indicia Annuarii Pontifii sequitur. Fontes numerorum fidelium aliarum ecclesiarum, qui probari possint, desunt.
- ↑ 7.0 7.1 7.2 7.3 7.4 7.5 7.6 NSC Network;— Population (Year 2008) NSC NETWORK – Statistica demographiaque Christianorum Sancti Thomae