Christophorus (sanctus)
Sanctus Christophorus (etiam Christopherus 'Christi portator' et Theophorus 'Dei portator') nomen suum antiquitus habuit ut omnes martyres. Nam secundum Eusebium transportatio Dei velut simplex epitheton ornans illis cunctis datum est. Multitudo eorum autem effecit, ut christifideles uni Christophoro formam gigantis attribuerunt. Num quando Christophorus vixerit, necne haud scitur.
De vita
[recensere | fontem recensere]Quod cum ita sit, vir qui Iesum valde gravem trans flumen portat, iam in antiquissimis calendariis, martyrologiis, missalibus invenitur. Gregorius Magnus monasterium quoddam in Sicilia isti sancto dedicatum nosse dicitur. Insuper inter sic dictos Quattuordecim auxiliatores numeratur et patronus factus est multorum monasteriorum, delubrorum, conventuum, et in occidente et in oriente. Eius dies festus habetur in Ecclesia Catholica die 24 Iulii.
In litteris
[recensere | fontem recensere]Gualterus Spirensis vitam sancti Christophori versibus et oratione soluta narravit; Legenda aurea et Hieronymus Vida de Alba[1] et Ludovicus Kosegarten(de) aliique vitam eius tractaverunt.
Notae
[recensere | fontem recensere]Fons
[recensere | fontem recensere]Herders Conversations-Lexikon. Friburgi Brisgoviae 1854, tomus 2, p. 111 quod legi potest hic in interreti.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Luc Campana: Die 14 Heiligen Nothelfer. Herkunft und Verehrung – Konkurrenz zur Medizin – Leben und Legenden – Reichweite und Bildnisse. Theresia-Verlag, Lauerz 2009, ISBN 978-3-03767-035-4.
- Michael Schneider: Die Christophorus-Legende in Ost und West. Das Leben aus dem Glauben und seine bildhafte Darstellung in der frühchristlichen und abendländischen Tradition. Koinonia-Oriens, Coloniae Agrippinae 2005, ISBN 3-936835-23-3.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Sanctum Christophorum spectant. |
Lexica biographica: Gran Enciclopèdia Catalana • Den store danske • Deutsche Biographie • Store norske leksikon • |