Circuitus Franciae 2014
Circuitus Franciae 2014 fuit certamen centesimum primum Circuitus Franciae. Initium Ledesiae Isuriae Occidentalis Angliae habuit die 5 Iulii 2014, et certamen in Britanniarum Regno Londinii finiet, antequam cursus in Francia resumet.[1][2][3]
Mulieres ultimae Circuitus Franciae 2014 diei intererunt in certamine La course by le Tour de France appellato. Equites in Campis Elysiis finiebunt nonnullas horas antequam viri advenient. Certamen pars erit Unionis Birotationis Internationalis calendarii mulierum electarum.[4]
Manus
[recensere | fontem recensere]Omnes manus duodeviginti in categoria UBI ProTeam certamini interesse obligantur. Praeterea, quattuor manus Professional Continental ad cursum invitatae sunt.[5] Ante initium certaminis, Christophorus Froome, Albertus Contador, Vincentius Nibali, et Alexander Valverde fuerunt inter equites victoriae secundatos.[6][7]
Iter et stationes
[recensere | fontem recensere]Primae tres stationes die 17 Ianuarii 2013 a Welcome to Yorkshire denuntiatae sunt.[8][9] Hic est quartus Circuitus Franciae quae stationes in Anglia continet (post 1974, 1994, et 2007), et solus cursus qui tres stationes in Anglia continet.
Statio | Dies | Cursus | Spatium | Genus | Victor | ||
---|---|---|---|---|---|---|---|
1 | 5 Iulii | Ledesia—Harrogate (Britanniarum Regnum) | 191 km | Statio campestris | Marcellus Kittel | ||
2 | 6 Iulii | Eboraco—Sheffield (Britanniarum Regnum) | 198 km | Statio clivosa | |||
3 | 7 Iulii | Cantabrigia—Londinium (Britanniarum Regnum) | 159 km | Statio campestris | |||
4 | 8 Iulii | Le Touquet-Paris-Plage—Insula[11] | 164 km | Statio clivosa | |||
5 | 9 Iulii | Ypres (Belgium)—Arenberg Porte du Hainaut | 156 km | Statio campestris (cobblestones) | |||
6 | 10 Iulii | Arras—Reims | 194 km | Statio campestris | |||
7 | 11 Iulii | Épernay—Nanceium | 233 km | Statio campestris | |||
8 | 12 Iulii | Tomblaine—Gérardmer La Mauselaine | 161 km | Statio clivosa | |||
9 | 13 Iulii | Gérardmer—Mulhouse | 166 km | Statio clivosa | |||
10 | 14 Iulii | Mulhouse—La Planche des Belles Filles | 161 km | Statio montana | |||
15 Iulii | Dies otii | ||||||
11 | 16 Iulii | Vesuntione—Oyonnax | 186 km | Statio clivosa | |||
12 | 17 Iulii | Bourg-en-Bresse—Saint-Étienne | 183 km | Statio campestris | |||
13 | 18 Iulii | Saint-Étienne—Chamrousse | 200 km | Statio montana | |||
14 | 19 Iulii | Gratianopoli—Risoul | 177 km | Statio montana | |||
15 | 20 Iulii | Tallard—Nemausum | 222 km | Statio campestris | |||
21 Iulii | Dies otii | ||||||
16 | 22 Iulii | Carcassone—Bagnères-de-Luchon | 237 km | Statio montana | |||
17 | 23 Iulii | Saint-Gaudens—Saint-Lary-Soulan Pla d’Adet | 125 km | Statio montana | |||
18 | 24 Iulii | Palo—Hautacam | 145 km | Statio montana | |||
19 | 25 Iulii | Maubourguet Pays du Val d’Adour—Bergerac | 208 km | Statio campestris | |||
20 | 26 Iulii | Bergerac—Petrocorium | 54 km | Individual time trial | |||
21 | 27 Iulii | Évry (Exona)—Lutetiam | 136 km | Statio campestris |
Statio prima. Coepit statio prima praeter Curiam Ledesiae, aedificium Victorianum. Iter tum ad septentriones ad Harewood House processit. Harewood capto, iter sursum per Vallem Wharfe et tum per Otley, Burley in Wharfedale, et Ilkley, domum Cow and Calf Rocks loci notissimi processit.[12] Certamen tum ad septentriones tetendit per viam A65 ad Skipton oppidum mercatorum antequam in magnificam regionis Yorkshire Dales Hortorum Nationalium speciem transiet. Item, ad septentriones per partem Wharfedale in Wensleydale et per Hawes transiens, iter supra transitum Buttertubs et deorsum per Swaledale ad Reeth processit. Certamen tum tetendit ad meridiorientalem per Leyburn et Ripon urbem cathedralem antequam Harrogate in oppido finietur, ubi exspectat stationis victoriam Marcus Cavendish in matris patria.[13]
Statio secunda. Secunda circuitus statio, Eboraci incipiens, ad Isuriam Occidentalem per vicos Knaresborough, Silsden, Keighley, Haworth, Mytholmroyd, Pons Hebden, Elland, Huddersfield, Honley, et Holmfirth procedit. Iter tum Holme Moss ("Le Col de Moss," nomen per ludibrium datum) 524 metra altum scandet, tum in vallem Woodhead intrans descendit, deinde transiens per Comitatum Derbiensem in septentrionali Districtus Cacuminum apice sub umbra planitiei Bleaklow situm, Langsett Moors tum scandet. Tesqua peragrans, Vallem Ewden transit, ad vicum Bradfield tendens. Iter hinc ad urbem Sheffield descendet, ubi statio terminabitur.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ "Tour de France: Yorkshire to host start of 2014 race". BBC News.
- ↑ "Yorkshire 2014 Grand Départ, London to host a stage - Tour de France 2013".
- ↑ "Tour de France 2014: Yorkshire, Olympic Park, Mall feature". BBC News.
- ↑ "Tour de France to host one-day women's stage on the Champs-Elyseés". The Guardian. 1 Februarii 2014.
- ↑ "Teams Selection of Tour de France 2014". letour.com. 28 Ianuarii 2014.
- ↑ Chris Froome, Bradley Wiggins, Alberto Contador, Alejandro Valverde and Vincenzo Nibali will be clashing at the Tour de France in July.
- ↑ WillHill: Outright - Tour de France - 2014 Winner.
- ↑ "Yorkshire to host the 2014 Tour de France". yorkshire.com. 14 Decembris 2012.
- ↑ "British Start To 2014 Tour De France Presented". Cyclingnews.com. 14 Decembris 2012.
- ↑ "2014 Route". Le Tour
- ↑ Etiamsi statio quarta Le Touquet-Paris-Plage–Insula appellatur, arrival will be in Villeneuve-d'Ascq, in regione metropolitana Insulae.
- ↑ "Maps from Yorkshire's grand departe". The Telegraph. 14 Decembris 2012.
- ↑ "Mother of All Routes". Daily Mail. 14 Decembris 2012.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Circuitum Franciae 2014 spectant. |
- Magnus abitus 2014 in situ interretiali Circuitus Franciae, www.letour.fr
- Singula itineris, www.letour.fr
- Singula stationum montanarum, www.dlcmagazine.com