Circulus arteriosus
Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt. |
Circulus arteriosus cerebri[1] (aut circulus arteriosus Willisii[2] (TA: 12.2.07.080) appellatus, a medico Anglico Thoma Willisio enim suppletus) est anulus arteriorum circa sellam turcicam basis cranii positus. Circulus arteriosus utroque latere a pluribus arteriis, quae cerebrum rigant, et ante sicut post ex arteria communicante singulari formatus est.
Hae secundum Terminologiam Anatomicam sunt:
1. Ex duabus arteriis carotidibus internis:
- Duae arteriae cerebri anteriores [2] (in animalibus: Arteriae cerebri rostrales);
- cum singulari arteria communicante anteriore latera dextrum et sinistrum nectente
- Duae arteriae cerebri mediae
- Singularis arteria communicans posterior
2. Ex una arteria basilari:
- Duae arteriae cerebri posteriores [2] (in animalibus: Arteriae cerebri caudales);
Arterias cerebri mediam et posteriorem utriusque lateris arteria communicans posterior conectit. Inter ambas arterias cerebri anteriores arteria communicans anterior circulum claudit.
Functio salutis
[recensere | fontem recensere]Circulus arteriosus intra circulationem cerebralem enim circulationem collateralem concedit.
-
Cerebralis angiographia anteriorem/posteriorem proiectionem ostendens cum circulationibus vertebro-basilari atque posteriori velut parte posteriori circuli arteriosi
-
Circulus arteriosus (imago resonantiae magneticae - sequentiae angiograficae)
-
Circulus arteriosus (imago resonantiae magneticae - sequentiae angiograficae)
-
Circulus arteriosus (imago resonantiae magneticae - sequentia angiografica) proiectione anteriori
-
Circulus arteriosus (imago resonantiae magneticae - sequentia angiografica) desuper visus
Significatio pathologica
[recensere | fontem recensere]Siquidem cerebrum providentium quattuor arteriarum qua obstruatur, tamen ceterae tres nutritionis functionem satisfaciant. Sin minus symptomata et signa perturbationem sive morbum indicant ut:
- Aneurysmata cerebralia
- Syndroma arteriae subclaviae subductae
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Kopsch, F. (1941). Die Nomina anatomica des Jahres 1895 (B.N.A.) nach der Buchstabenreihe geordnet und gegenübergestellt den Nomina anatomica des Jahres 1935 (I.N.A.) (3. Aufgabe). Lipsiae: Georg Thieme Verlag.
- ↑ 2.0 2.1 2.2 His (1895). Die anatomische Nomenclatur. Nomina Anatomica. Der von der Anatomischen Gesellschaft auf ihrer IX. Versammlung in Basel angenommenen Namen. Lipsiae: Verlag von Veit & Comp.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- Willis T (1663) Cerebri anatome: cui accessit nervorum descriptio et usus. Londini. (Latine)