Jump to content

Clancianum

E Vicipaedia
Wikidata Clancianum
Res apud Vicidata repertae:
Civitas: Italia
Locus: 43°4′0″N 11°50′0″E
Numerus incolarum: 6 907
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis

Gestio

Procuratio superior: Provincia Senensis

Geographia

Superficies: 36.58 chiliometrum quadratum
Territoria finitima: Clusium, Mons Politianus, Pientia, Sarteanum

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: Mariánské Lázně

Tabula aut despectus

Clancianum: situs
Clancianum: situs
Clancianum

Clancianum[1] (-i, n.) vel Clantiana[2] (-ae, f.) (alia nomina: Clanceanum, Chiancianum) (Italiane: Chianciano Terme) est oppidum Italiae et municipium, circiter 7 450 incolarum, in Regione Tuscia ac in Provincia Senensi situm. Incolae Clancianenses vel Clantianenses appellantur.

Despectus in Clancianum

Clantianae celeberrimae thermae et balnea sunt quarum aquae calidae ex terra fluunt. Iam Tusci cognoverunt Clanciani salutiferae aquae. A romanis Tuscia capta, in Clanciano plurimae thermae aedificatae sunt. In iis Horatius poeta etiam venit, ut ipse scripsit in eius volumine Epistulae.

Historia vetusta

[recensere | fontem recensere]

Clanciani historia incepit cum pagis eneoliticis, sed magnum incrementum cum Tuscis fuit, qui sedem sibi constituerunt in colle, qui nunc dicitur Italice La Foce et Tolle, ubi archaeologi repperunt multos tumulos. In istis ii repperunt buccheros et canopos, enim Clanciani museum maximam canoporum cryptoporticum habet in toto orbe terrarum. Tusci aedificaverunt multa templa et delubra, ut templum in loco qui nunc dicitur Italice Fucoli, ubi salutiferae aquae scaturiuntur, seu item in loco qui nunc appellatur Sillene, cuius nomen originem trahit a dea Selenae, lunae divinitas seu etiam appellata Diana. Maximam magnificentiam Clancianum habet in VII a.C.n. Clancianum, captum a Romanis, renovationem habuit, enim Romani thermas et aquaeductum aedificaverunt. Thermae clarae fuerunt quae nunc Italice Mezzo Miglio dicitur. In iis quoque venit Quintus Horatius Flaccus, qui in eius volumen Epistulae dicit: Sane myrteta relinqui,/ dictaque cessantem nervis elidere morbum / sulpura contemni, vicus gemit, invidus aegris / qui caput et stomachum supponere fontibus audent / Clusini Gabiosque petunt et frigida rura. (Epistulae, liber prior, XV, lineae 1-9)

Multi archaeologi putant Clusii balnea thermas Mezzo Miglio fuisse, enim in Clusio non sunt thermas, et illo tempore Clanciano sub Clusii dominio erat.

Aquaeductus romanus fuit in loco qui nunc appellatur italice Camerelle. Enim archeologi repperunt cisternas puteosque. Saeculo tertio, haec cisternae factae sunt anachoretarum receptum. Castoris Pollucisque cultus subrogavit a Cosmae et Damiani cultu, et parecia aedificata est pro eorum honore.

Praeclari cives

[recensere | fontem recensere]

Hic vixerunt

[recensere | fontem recensere]

Ecclesia Catholica Romana

[recensere | fontem recensere]

Municipia finitima

[recensere | fontem recensere]

Nexus interni

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
  • Situs publicus (Italiane)
Vicimedia Communia plura habent quae ad Clancianum spectant.
  1. E. Repetti, Dizionario geografico, fisico e storico della Toscana (Florentiae, 1830)
  2. http://www.roma-victrix.com/ et http://www.instoria.it/
Terra

Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!