Jump to content

Clara Lyons

Latinitas bona
E Vicipaedia

Clara Lyons (Claire Lyons) est a die 2 Iunii 2008 curator antiquitatum apud Museum Getty; hucusque fuit curator in Instituto Eruditionis Getty. Alumna est Collegii Bowdoin; doctoratum archaeologiae Classicae anno 1983 apud Collegium Bryn Mawr meruit. In ruinis urbium Morgantinae, Muruli, Metaponti, Corinthi ut archaeologa laboravit. Fuit olim vice-praeses Instituti Archaeologici Americani. Expositiones nonnullas curavit, inter quas anno 2006 apud villam Getty renovatam "Antiquity & Photography: early views of ancient Mediterranean sites"; ibidem anno 2007 "The Herculaneum Women and the Origins of Archaeology"; anno 2008 "Grecian Taste and Roman Spirit: The Society of Dilettanti" (de Societate Delectantium); anno 2009 "The Chimaera of Arezzo" de Chimaerae mythologia et de Chimaera Aretina. Studet praecipue contextis culturalibus antiquitatum Classicarum; de sexualitate igitur et de colonialismo antiquo scripsit.

Chimaera Aretina
  • 1996: Morgantina Studies vol. V: The Archaic Cemeteries. Princeton University Press. ISBN 0-691-04016-8
  • 1997 (cum Ann Olga Koloski-Ostrow): Naked Truths: women, sexuality and gender in classical art and archaeology. Londinii et Novi Eboraci: Routledge. ISBN 0-415-15995-4 Paginae selectae Recensio
  • 1998 (cum Michael S. Roth, Charles Merewether): Irresistible Decay: Ruins Reclaimed ISBN 978-0-89236-468-8
  • 2002 (cum John K. Papadopoulos): The Archaeology of Colonialism
  • 2005 (cum Andrew Szegedy-Maszak, John K. Papadopoulos et Lindsey S. Stewart): Antiquity and Photography: Early Views of Ancient Mediterranean Sites
  • 2009 (cum Lawrence Gustave Desmond): Yucatan Through Her Eyes: Alice Dixon Le Plongeon, Writer & Expeditionary Photographer

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]


De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.