Claudia Roth
Claudia Benedicta (Theod. Claudia Benedikta) Roth (nata 15 Maii 1955 Ulmae) femina rebus politicis versata factionis Foederis 90/Viridum est.
Iuventus et munus
[recensere | fontem recensere]Pater eius medicus dentarius, mater magistra fuit. Anno 1974 maturitatem adepta est et Monachii theatralibus rebus studebat, sed mox studium finivit et Theatro oppidi Memmingen scaenica laboravit. Deinde gregem musicalem administravit.
Cursus honorum
[recensere | fontem recensere]Ab anno 1971 sodalis iuvenum democraticorum fuit, quod foedus ad annum 1982 congressus iuvenum FDP fuit. Ab anno 1987 sodalis Viridum fuit. Annis 1989 - 1998 legata Parlamenti Europaei fuit. Anno 1998 primo legata Dietae Foederalis Germaniae electa est. Parlamentum anno 2001 reliquit, ut praeses factionis Viridum fieret, quod tum ambo magistratus tenere non licuit. Anno 2002 iterum legata electa magistratum praesidis deposuit. Anno 2004 autem iterum praeses factionis electa est. Adhuc tenet mandatum populi atque anno 2013 praeses vicaria Dietae Foederalis proposita est[1] et die 22 Octobris 2013 electa est[2].. Sed candidata praesidis factionis anno 2013 noniam erat, ei Simona Peter successit[3]. Die 25 Octobris 2017 Roth praeses vicaria Dietae Foederalis iterum electa est[4].
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Claudia Roth spectant. |
- Curriculum vitae in pagina Dietae Foederalis Germaniae (lingua Theodisca)
- Pagina personalis (lingua Theodisca)
Notae
[recensere | fontem recensere]
Marianna Birthler et Ludgerius Volmer (1993) | Christa Sager et Georgius Trittin (1994) | Georgius Trittin et Gunda Röstel (1996) | Gunda Röstel et Antje Radcke (1998) | Renata Künast et Fridericus Kuhn (2000) | Fridericus Kuhn et Claudia Roth (2001) | Angelica Beer et Reinhardus Bütihofer (2002) | Reinhardus Bütikofer et Claudia Roth (2004) | Claudia Roth et Cem Özdemir (2008) | Cem Özdemir et Simona Peter (2013) | Annalena Baerbock et Robertus Habeck | |