Jump to content

Coclear

E Vicipaedia
(Redirectum de Cochlear (instrumentum))
Vide etiam paginam discretivam: Coclear (discretiva).
Coclearia lignea. Homines Betsileo Madagascariae, saeculo undevicensimo.

Coclear est instrumentum escarium quod in parvo levique, ovato rotundove poculo manubriato consistit. Coclearia praecipue ad mensan exstruendam adhibentur, sed etiam in cibo parando ad metienda, miscenda, excitanda, iactanda elementa. Coclearia hodierna ex metallo (insigniter argento, aut laminato aut solido), ligno, porcellana, vel plastica fabricantur. In variis culturis longe diversa coclearia ex variis materiis facta ad multos usus cibosque apta sunt.

Varia coclearia mensalia argento sterilensi aevo Georgiano-Victoriano facta, ab 1790 ad 1850 fere.

Inter exstantia variarum coclearium formarum exempla in Aegypto antiquá adhibita sunt coclearia ex ebore, silice, ardesia, lignoque facta, quorum multa symbolis religiosis ferunt.[1] In civilizatione Ozieri? neolithica in Sardinia, trullae et coclearia iam in usu erant. Coclearia in Sinis tempore domús Xang ex ossibus fabricabantur; aeneis autem coclearibus ibi erant acumina, et instrumenta escaria esse poterant.[2]

Cocleari alere.
Gradus fabricationis coclearis lignei.
Coclearia ad mel apponendum.

Coclearia etiam instrumenta musica esse possunt.

  1. "Spoon," Encyclopaedia Britannica, ed. 11a, 1911.
  2. Needham 2000: 106.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Bednersh, Wayne. 2000. Collectible Souvenir Spoons: The Grand Tour. Collector Books. ISBN 978-1-57432-189-0.
  • Camps-Fabrer, H. 1988. "Cuillers et louches préhistoriques: un nouvel art de vivre." Travaux du LAPMO 1987, 11-46.
  • Hardt, Anton. 1977. New discoveries in historical spoons: souvenirs of United States and Canada. Novi Eboraci: Greenwich Press. ISBN 0911708057.
  • Helfrich-Dörner, Alma. 1959. Messer Löffel Gabel seit wann? Hans P. Eppinger-Verlag, Schwäbisch Hall.
  • Needham, Joseph. 2000. Science and Civilisation in China: Fermentations and Food Science. Cantabrigiae: Cambridge University Press. ISBN 978-0-521-65270-4. Google Books, pagina 106.
  • Paczensky, Gert von, et Anna Dünnebier. 1994. Leere Töpfe, volle Töpfe: Die Kulturgeschichte des Essens und Trinkens. Monaci: Knaus. ISBN 3-8135-2082-X.
  • Rainwater, Dorothy. 1992. Spoons From Around the World. Novi Eboraci: Shiffer Publishing. ISBN 978-0-88740-425-2.
  • Spark, Nick. 2007. Spoons West! Fred Harvey, the Navajo, and the Souvenir Spoons of the West 1890-1941. Angelopoli Californiae: Periscope Film. ISBN 978-0-9786388-9-4.
  • Zischka, Ulrike, ed. 1994. Die anständige Lust: Von Esskultur und Tafelsitten: Ausstellungskatalog. Monaci: Edition Spangenberg bei Droemer-Knaur. ISBN 3-426-26807-8.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad coclearia spectant.