Jump to content

Colias behrii

E Vicipaedia

Classis : Insecta 
Ordo : Lepidoptera 
Familia : Pieridae 
Subfamilia : Coliadinae 
Tribus : Coliadini 
Genus : Colias 
Species : C. behrii 
Colias behrii 
W. H. Edwards, 1866[1]  
Synonyma
*Eurymus behrii
  • Eurymus behrii f. canescens Comstock, 1925

Colias behrii (Anglice Behr's sulphur, sierra green sulfur) est papilio subfamiliae Coliadinarum familiae Pieridarum, in Sierra Nivata Californiae a Comitatu Tuolumne ad meridiem ad Comitatum Tulare endemicus.[2]

Latitudo alarum est 35–42 mm. Superior marum superficies est viridis sordida, margine obscuro et pallescenti alae posterioris macula cellulari. Feminae sunt flavovirentes, margine obscuro et diffuso. Inferior amborum sexuum latus est viridis. Adulti a Iulio ad Augustum volare solent. Nectare florum vescuntur.[2]

Larvae Gentiana newberryi et speciebus Vaccinii vescuntur.[2]

  1. De genere apud situm funet.fi.
  2. 2.0 2.1 2.2 De specie apud situm butterfliesandmoths.org.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Colias behrii spectant.
Vide "Colias behrii" apud Vicispecies.
Insecta

Haec stipula ad insectum spectat. Amplifica, si potes!