Consortio
Appearance
Consortio (-onis f.)[1] est Latinum vocabulum quod Anglicum vocabulum commonwealth vertere conatur, quod ultimum vicissim Latinum vocabulum rem publicam sensu lato anglicizare conabatur. Itaque traditionaliter Anglicum vocabulum commonwealth latinizatum est sicuti res publica, sed, hodie vocabulum "res publica" evitari solet quia "res publica" sensu stricto civitatem sine rege significat et multae consortiones monarchiae sunt et quamobrem "res publica" vocabulum aequivocum fit.
Sic in praesenti vocabulum commonwealth et sua hodierna latinizatio "consortio" potest designare:
- Consortionem Populorum (Anglice: Commonwealth of Nations) seu consociationem nationum quae ad antiquum Imperium Britannicum pertinuerant (etiam Latine dicitur "Communitas", "Societas" seu "Consociatio"[2];
- Civitatum Foederatarum Americae quattuor foederatas civitates, quae hanc officialem designationem vice civitatis adoptaveret et quae sunt Kentukia, Massachusetta, Pennsilvania et Virginia (hoc casu commonwealth semper vertitur Latine sicuti "res publica");
- Territorium haud incorporatum in Civitates Foederatas Americae cum statuto civitatis sui generis, apud quae sunt hodie Insulae Mariannae Septentrionales et Portus Dives quoque et usque ad annum 1946 Consortio Insularum Philippinarum;
- Rem Publicam Anglicam (Anglice: Commonwealth of England), republicanam gubernationem ortam e Bello Civili Anglico, quae Angliam, Scotiam et Hiberniam inter annos 1649 et 1660 direxit;
- Consortionem Civitatum Liberarum (Russice: Содружество Независимых Государств et Anglice: Commonwealth of Independent States);
- Officiale nomen aliquarum civitatum sicuti Australiae, Insularum Bahamensium aut Dominica;
- Regnum Consortionis Populorum, scilicet quamlibet sexdecim civitatum ad Consortionem Populorum pertinentium quae Elizabeth II Britanniarum Regni suam reginam agnoscunt;
- Ludos Consortionis Populorum (Anglice: Commonwealth Games), certamina variarum artium athleticarum apud civitates cum Consortione Populorum consociatas.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ De nomine Latine decreto vide textum "Elizabeth II, Dei Gratia Britanniarum Regnorumque Suorum Ceterorum Regina, Consortionis Populorum Princeps, Fidei Defensor" in hac pagina citatum
- ↑ José Juan Del Col, Diccionario auxiliar: español-latino para el uso moderno del Latín.