Jump to content

Constans Boltzmanniana

E Vicipaedia
Constans Boltzmanniana
DimensionesL2MT−2Θ−1
Magnitudo1.380649×10−23 JK−1

Constans Boltzmanniana (kB notata) in physica est constans proportionalitatis quae energiam thermicam mediam particularum cuiuscumque materiei et temperaturam thermodynamicam eiusdem materiei nectit. Ei sunt dimensiones L2MT−2Θ−1. Adhibetur in lege Planckiana(en) de radiatione corporis nigri(en), in aequatione Boltzmanniana entropiae(en), atque in ipsis definitionibus gradūs kelvini et constantis gasium(en). Nomen in honorem Ludovici Boltzmann physici Austriae (18441906) electum est, qui, Maximiliano Planck memorante,[1] primus, suā theoriā gasium, nexum logarithmicum inter entropiam et probabilitatem invenit.

Tamquam entropia, sic constans Boltzmanniana dimensiones habet energiae temperaturā fractae (E Θ−1). Secundum unitates primarias Systematis internationalis unitatum, ei congruunt (exacte) 1.380649×10−23 JK−1.[2] Secundum nonnulla systemata unitatum naturalium(en)(d) (e.g. secundum unitates Planckianas), constans Boltzmanniana partem numeralem habet unius (e.g.: kB = 1 lP2 mP tP−2 TP−1).

  1. Maximilianus Planck (1914). The theory of heat radiation. Videatur sub aequatione 164, p. 119.
  2. Newell, David B.; Tiesinga, Eite (2019). The International System of Units (SI). NIST Special Publication 330. Gaithersburg, Maryland: National Institute of Standards and Technology 

Nexus interni