Constantinus Lacapenus
Appearance
Constantinus Lacapenus, Graece Κωνσταντῖνος Λακαπηνός (natus post annum fere 915; interfectus anno 946), filius natu minimus imperatoris Romani I uxorisque eius Theodorae, fuit imperator Constantinopolitanus, iuxta patrem, fratres Christophorum Stephanumque et generum Constantinum VII, ab anno 924. Anno 944 cum fratre Stephano patrem e regno deposuit. Ipse post quadraginta dies a Constantino Porphyrogenito deiectus est et ad Samothraciam insulam in exsilium missus, ubi anno 946 dum evadere temptat interfectus est.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- "Romanos I (cum filiis)" e Medieval Lands (situs a Carolo Cawley elaboratus apud FMG)
Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |