Convivium Philippi Macedonis post Chaeroneae pugnam celebratum
Convivium Philippi Macedonis post Chaeroneae pugnam celebratum modis variis a fontibus narratur. Iustinus enim convivium sine risu et comissatione factum asseverat:
- Huius victoriae callide dissimulata laetitia est. Denique non solita sacra Philippus illa die fecit, non in convivio risit, non ludos inter epulas adhibuit, non coronas aut unguenta sumpsit, et quantum in illo fuit, ita vicit, ut victorem nemo sentiret. Sed nec regem se Graeciae, sed ducem appellari iussit. Atque ita inter tacitam laetitiam et dolorem hostium temperavit, ut neque apud suos exultasse neque apud victos insultasse uideretur. (Iustinus, Epitome historiarum Pompei Trogi 9.4.1-3)
Theopompus autem, apud Athenaei Deipnosophistas citatus, sic narrat:
- Ἐν δὲ τῷ τρίτῃ καὶ πεντηκοστῇ περὶ τῶν ἐν Χαιρωνείᾳ γενομένων εἰπὼν καὶ ὡς ἐπὶ δεῖπνον ἐκάλεσε τοὺς παραγενομένους τῶν Ἀθηναίων πρέσβεις φησίν· «Ὁ δὲ Φίλιππος ἀποχωρησάντων ἐκείνων εὐθέως μετεπέμπετό τινας τῶν ἑταίρων, καλεῖν δ´ ἐκέλευε τὰς αὐλητρίδας καὶ Ἀριστόνικον τὸν κιθαρῳδὸν καὶ Δωρίωνα τὸν αὐλητὴν (435c) καὶ τοὺς ἄλλους τοὺς εἰθισμένους αὐτῷ συμπίνειν· περιήγετο γὰρ πανταχοῦ τοὺς τοιούτους ὁ Φίλιππος καὶ κατασκευασάμενος ἦν ὄργανα πολλὰ συμποσίου καὶ συνουσίας. Ὢν γὰρ φιλοπότης καὶ τὸν τρόπον ἀκόλαστος καὶ βωμολόχους εἶχε περὶ αὑτὸν συχνοὺς καὶ τῶν περὶ τὴν μουσικὴν ὄντων καὶ τῶν τὰ γέλοια λεγόντων. Πιὼν δὲ τὴν νύκτα πᾶσαν καὶ μεθυσθεὶς πολὺ καὶ πατάξας ἀφεὶς ἅπαντας τοὺς ἄλλους ἀπαλλάττεσθαι ἤδη πρὸς ἡμέραν ἐκώμαζεν ὡς τοὺς πρέσβεις τοὺς τῶν Ἀθηναίων.
- Quinquagesimo tertio vero libro, postquam de rebus ad Chaeroneam gestis verba fecit, et de legatis qui tum aderant Atheniensium, quos ad convivium rex vocaverat, sic pergit: "Philippus vero, postquam illi e convivio discessissent, protinus meretrices nonnullas arcessivit, et tibicinas vocari iussit et Aristonicum citharoedum et Dorionem tibicinem, reliquosque qui cum eo compotare consueverant. Huiusmodi enim homines ubique secum circumducebat, multaque sibi instrumenta compotationis et consuetudinis paraverat. Cum enim vino esset deditus lascivisque moribus, magnum numerum scurrarum et musicorum et hominum ridicula dicentium in comitatu suo habebat. Postquam igitur tota nocte potasset et per temulentiam graviter esset tumultuatus, ceteris omnibus dimissis discedereque iussis, iam sub auroram ad legatos Atheniensium comissatum perrexit." (Theompompus FGrHist 115 F 236 apud Athenaei Deipnosophistas 435b: versio Latina Dalechampii)
Diodorus Siculus talia:
- Sunt qui tradunt Philippum, cum post largum meri potum ostentandae victoriae causa cum amicis comissationem instituisset, per medium captivorum turbam incessisse verbisque contumeliosis adversae fortunae casum miseris exprobrasse. Ibi Demadem oratorem, qui captivorum in grege tunc erat, orationis libertate usum, verbum coercendae regis petulantiae accommodatum enuntiasse ... Hac increpationis sollertia motum Philippum usque adeo totum priorem habitum immutavisse, ut non solum abiectis corollis, adiuncta comissationi petulantiae signa procul lacessere iussisset, sed virum etiam, qui liberius ipsum reprehendisset, admiratum captivitate liberatum honorifico deinceps loco apud se habuisset. Gratiis ergo Atticis per Demadae familiaritatem delibutum, captivos omnes absque pretio liberos dimisisse. (Diodorus Siculus, Bibliotheca historica 16.87)
Eorum quae Diodorus de Demade hic dicit comparationem facere oportet cum Philostrati Vita Apollonii (ibi enim non Demades sed Diogenes Philippum reprehendit) et cum verbis Demadis ipsius, qui nec de proelio nec de comissatione refert:
- Scripsi et Philippo laudes: non nego. Mancipia enim bis mille absque ullo captivitatis pretio civiumque mille corpora sine praecone Oropumque sine legatione recipiens vobis ista conscripsi. (Demades, De duodecim annos 9-10 textus)
Plutarchus in Quaestionibus convivalibus sic breviter recapitulat: ὥσπερ ὁ Φίλιππος ἐν Χαιρωνείᾳ, πολλὰ ληρῶν ὑπὸ μέθης καὶ καταγέλαστος ὤν, ἅμα τῷ προσπεσεῖν αὐτῷ περὶ σπονδῶν καὶ εἰρήνης λόγον ἔστησε τὸ πρόσωπον καὶ συνήγαγε τὰς ὀφρῦς καὶ τὸ ῥεμβῶδες καὶ ἀκόλαστον ἐκσοβήσας εὖ μάλα βεβουλευμένην καὶ νήφουσαν ἔδωκε τοῖς Ἀθηναίοις ἀπόκρισιν, "ita Philippus cum Chaeroneae per ebrietatem multa nugaretur, essetque ridiculus; simul atque de pace et foedere oblata est mentio, vultum composuit, supercilia contraxit, eiectisque animo vagis et lascivis motibus, admodum bene deliberatum ac sobrium Atheniensibus responsum dedit" (Quaestiones convivales 7.10 [Moralia 715c]). Sic autem dissimiliter pleniusque Plutarchus in "Vita Demosthenis" historiam refert:
- Παραυτίκα μὲν οὖν ἐπὶ τῇ νίκῃ διὰ τὴν χαρὰν ὁ Φίλιππος ἐξυβρίσας καὶ κωμάσας ἐπὶ τοὺς νεκροὺς μεθύων ᾖδε τὴν ἀρχὴν τοῦ Δημοσθένους ψηφίσματος, πρὸς πόδα διαιρῶν καὶ ὑποκρούων· "Δημοσθένης Δημοσθένους Παιανιεὺς τάδ´ εἶπεν"· ἐκνήψας δὲ καὶ τὸ μέγεθος τοῦ περιστάντος αὐτὸν ἀγῶνος ἐν νῷ λαβών, ἔφριττε τὴν δεινότητα καὶ τὴν δύναμιν τοῦ ῥήτορος, ἐν μέρει μικρῷ μιᾶς ἡμέρας τὸν ὑπὲρ τῆς ἡγεμονίας καὶ τοῦ σώματος ἀναρρῖψαι κίνδυνον ἀναγκασθεὶς ὑπ´ αὐτοῦ.
- Philippus autem statim post partam victoriam immodico gaudio elatusm ebrius ad cadavera veluti comissatum ivit principiumque legis Demosthenis cecinit in pedes digestum, simul mensuram pulsu exprimens: "Demosthenes Demosthenis Paeaniensis censuit." Discussa vero crapula cum magnitudinem superati certaminis secum reputaret, horruit eloquentiam et vim oratoris, qui exigua diei particula id confecisset, ut de regno ac vita discrimen adire ipse coactus esset. (Plutarchus, "Vita Demosthenis" 20.3)
Fontes alii
[recensere | fontem recensere]Notae
[recensere | fontem recensere]Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Andrew Dalby, "De Philippe II à Ptolémée II: le syncrétisme culturel des banquets royaux" in Catherine Grandjean, Anna Heller, Jocelyne Peigney, A la table des rois: luxe et pouvoir dans l'oeuvre d'Athénée (Redonis: Presses Universitaires de Rennes, 2013. ISBN 978-2-7535-2888-8) pp. 129-147
- Frances Pownall, "The Symposia of Philip II and Alexander III of Macedon The View from Greece" in Elizabeth Carney, Daniel Ogden, edd., Philip II and Alexander the Great: Father and Son, Lives and Afterlives (Novi Eboraci: Oxford University Press, 2010. ISBN 9780199738151) pp. 55-65