LignumCordiae africanae ad manu facienda tympana adhibetur; tympanum Akan nunc in Museo Britannico agnotum est Africanum quod ex ligno huius arboris manu factum fuit.[2]Planta aliquando Anglice appellatur Sudan teak, quod lignum pro armariis (Anglice: cabinets), supellectilibus qualitatis altae, sectilibus ligni laminis (veneers), et constructione generali adhibetur. Lignum adhiberi potest ad manu facienda alvearia, quae ipsá in arbore poni possunt, ubi nectar a floribus huius arboris generatum apibus proficit. Praeterea, arbor folia pro pabulo et fructus edules praebet.[1]