Jump to content

Corpus humanum

E Vicipaedia
Vide etiam paginam discretivam: Corpus (discretiva).
Pars antica
Pars postica
Regiones corporis humani

Corpus humanum est corpus hominis, quod continet caput, collum, truncum (pectus ventremque comprehendentem), et membra (brachia et manus, crura et pedes).

Studium corporis humani anatomiam, physiologiam, histologiam, et embryologiam implicat. Corpus notis modis variat anatomice. Physiologia ad systemata et organa corporis humani eorumque munera spectat. Multa corporis systemata homeostasim cum tutis sacchari, oxygenii in sanguine, aliarumque rerum gradibus conservant.

Conferatur pagina principalis: Cellula.

Corpus humanum a 30 ad 37 trilliones cellularum constuitur.[1][2]

Conferatur pagina principalis: Textus (biologia).

Cellulae similium structurae et functionis in textus continentur.[3] Quattuor species textus in corpore humano sunt:

Organa, collectiones cellularum, cuique munus singulum,[4] intus in corpore sedent, cute excepta. Exempla sunt cor, pulmo, iecur. Multa viscera intus in corporis cavis fiunt, inter quae inveniuntur abdomen, in quo venter est, et pleura, in quo pulmones sunt.

Conferatur pagina principalis: Cor.
Viscera humana: pars antica.

Cor est organum quod sanguinem per vasa sanguinea systematis circulatorii contractionibus rhythmice impellit. Id inter pulmones in mediastino thoracis situm est, ab ossibus protectum, magnitudinis propemodum pugni clusi.[5] Cor in quattuor cameras dividitur: atria laevum et dextrum superiora, et ventriculos laevum et dextrum inferiores.[6][7] Vallum cordis in tribus stratis consistit, quae sunt epicardium, myocardium, endocardium.[8]

Conferatur pagina principalis: Iecur.

Iecur, sive hepar, cui variae functiones habet, conservatio glycogeni, decompositio cellularum sanguinis rubri, synthesis proteini plasmatici, generatio hormonum, et detoxificatio.[9]

Conferatur pagina principalis: Ren.

Ren, sive nephrus est altera binarum corporis partium, quae ureae aliisque excrementis in aqua solubilibus ex corpore amovendis serviunt. Renum est sanguinem expurgare: sanguine enim percolato renes urinam efferunt, quae excrementa a corpore reiecta continet. Urina tum in vesica urinaria servata denique per mictionem e corpore excernitur.

Principalia corporis humani systemata sunt:

Systema respiratorium

[recensere | fontem recensere]
Conferatur pagina principalis: Systema respiratorium.

Systema respiratorium in naso, nasopharynge, trachea et pulmone consistit.[10][11]

Systema circulatorium

[recensere | fontem recensere]
Conferatur pagina principalis: Systema circulatorium.

Systema circulatorium ex corde et vasis sanguineis (arteriis, venis, et capillariis) constat.

Systema musculosceletale

[recensere | fontem recensere]
Conferatur pagina principalis: Systema musculosceletale.

Systema musculoskeletalis sceletus (ossa, ligamenta, tendines, cartilaginem) et musculos adnexos constat. Corpus humanum structuram principalem et facultatem motus dat. Ossa lunga in corpore continent medullam ossium ubi sanguis cellulae nascuntur.[12]

  1. Sender, Ron; Fuchs, Shai; Milo, Ron (2016). "Revised estimates for the number of human and bacteria cells in the body". PLOS Biology 14 (8): e1002533 .
  2. Bianconi, E; Piovesan, A; Facchin, F; Beraudi, A; Casadei, R; Frabetti, F; Vitale, L; Pelleri, MC et al (5 Iulii 2013). "An estimation of the number of cells in the human body.". Annals of Human Biology 40 (6): 463–471 .
  3. "tissue – definition of tissue in English". Oxford Dictionaries| English 
  4. organ | Definition, meaning & more. . www.collinsdictionary.com (Collins Dictionary) .
  5. Moore, Keith L.; Dalley, Arthur F.; Agur, Anne M. R. (2009). "1". Clinically Oriented Anatomy. Wolters Kluwel Health/Lippincott Williams & Wilkins. pp. 127–173. ISBN 978-1-60547-652-0 .
  6. Starr, Cecie; Evers, Christine; Starr, Lisa (2009). Biology: Today and Tomorrow With Physiology. Cengage Learning. p. 422. ISBN 978-0-495-56157-6 .
  7. Reed, C. Roebuck; Brainerd, Lee Wherry; Lee, Rodney; Inc, the staff of Kaplan (2008). CSET : California Subject Examinations for Teachers (3rd ed.). Novi Eboracik: Kaplan Pub.. p. 154. ISBN 978-1-4195-5281-6 .
  8. Betts, J. Gordon (2013). Anatomy & physiology. pp. 787–846. ISBN 978-1-938168-13-0 .
  9. Maton, Anthea; Jean Hopkins, Charles William McLaughlin, Susan Johnson, Maryanna Quon Warner, David LaHart, Jill D. Wright (1993). Human Biology and Health. Englewood Cliffs, Nova Caesarea: Prentice Hall. ISBN 0-13-981176-1 
  10. Maton, Anthe; Hopkins, Jean Susan; Johnson, Charles William; McLaughlin, Maryanna Quon; Warner, David; LaHart Wright, Jill (2010). Human Biology and Health. Prentice Hall. pp. 108–118. ISBN 978-0-13-423435-9 .
  11. "How the Lungs and Respiratory System Work", Web MD, Accessum 30 Iunii 2019.
  12. Moore, Keith L.; Dalley, Arthur F.; Agur Anne M.R. (2010). Moore's Clinically Oriented Anatomy. Phildadelphia in Pennsylvania: Lippincott Williams & Wilkins. pp. 2–3. ISBN 978-1-60547-652-0 .

Nexus interni

[recensere | fontem recensere]