Cosmas Petrov-Vodkin
Obitus: 15 Februarii 1939; Petropolis
Patria: Imperium Russicum, Russica Sovietica Foederativa Socialistica Res Publica, Unio Sovietica
Familia
Memoria
Cosmas Sergii filius Petrov-Vodkin (Russice: Кузьма Сергеевич Петров-Водкин, tr. Kuz'ma Sergeevič Petrov-Vodkin, natus in urbe Chvalynsk gubernii Saratoviensis die 24 Octobris secundum calendarium Iulianum - die 5 Novembris secundum Gregorianum - 1878 ; mortuus est Leninopoli die 15 Februarii 1939) fuit pictor et scriptor atque theoreticus artis Russicus et Sovieticus.
Vita et opera
[recensere | fontem recensere]Pater Cosmae sutor fuit. In Chvalynsko Cosmas ab isographis[1] duobus monitus, icones pingere edidicit. Post in Samara (Russia) et Mosqua (ab anno 1897) studebat. Associationis Mundus artis socius fuit, annis Rerum novarum socius circuli poetarum et philosophorum Scythae. Tempore posteriore multum docebat et perspectivae sphaericae conceptionem elaboravit.
In tabulis pictis Petrov-Vodkin praeteritum et praesens ita conciliata sunt, ut futuro iter monstrarent ... forma Russica natalis cum effigie classica congruat. ... Sinceritas ingenii eius multum optans et melancholica gratissima est (ut Arcadius Ippolitov scripsit[2]).
Notae
[recensere | fontem recensere]Lege etiam
[recensere | fontem recensere]- Kusma Petrow-Wodkin: 10 farbige und 6 einfarbige Reproduktionen Berolini: Henschelverlag 1967.
- Kusma Petrow-Wodkin: Malerei, Grafik, Bühnenbildkunst Petropoli: Aurora-Kunstverlag 1986.
- Адаскина Н. Л. К. С. Петров-Водкин. Жизнь и творчество. Moscuae: БуксМАрт, 2014. ISBN 978-5-906190-20-8.
- Адаскина Н. Л. Петров-Водкин. Moscuae: Изобразительное искусство, 1970.
- Грибоносова-Гребнева Е. В. Творчество К. С. Петрова-Водкина и западноевропейские «реализмы» 1920—1930-х. Moscuae: Галарт, 2010.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Lexica biographica: • Deutsche Biographie • Store norske leksikon • Большая российская энциклопедия • • Grove Art |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Cosmam Petrov-Vodkin spectant. |
Pinacotheca
[recensere | fontem recensere]-
Nostra domina Petropolitana, anni 1920.Pinacotheca Tretiakoviana, Mosquae.
-
Imaginatio, anni 1925. Pinacotheca Tretiakoviana, Mosquae.
-
Imago Annae Achmatovae, anni 1922.
Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |