Jump to content

Chazari

Latinitas inspicienda
E Vicipaedia
(Redirectum de Cosri)
Imperium Chazarorum ab anno 650 maxime florens ad annum 850

Chazari[1][2][3] vel Gazares[4] (Graece Χάζαροι) populus Turcicus erant in Asia Media vagans. Auctores autem tradunt eos inter saecula sextum et tertium decimum fuisse. Nomen oritur e verbo Turcico significanti " errans".[5] Saeculo septimo, Chazari in Ciscaucasia constiterunt in oris Maris Caspii ibique condiderunt chaganatum vel regnum; pars se conversit in religionem Iudaeam quae religio publica facta est. Maxime florentes, Chazari et amici amplos agros dominabantur qui hodie sunt Russia meridionalis (e.g. Daghestania, Cubania et terrae prope cursus meridios fluviorum Rha et Tanais), Ucraina orientalis et meridiana (cum Crimaea et parte orientali Carpatium) atque Kazakhstania occidentalis et plures regiones Transcaucasiae tales Armenia, Atropatene Georgiaque.

Chazari Sassanides saepe vicerunt, postea Califatum, constitutum infra Ciscaucasiam ; sic impediverunt quin Arabi islamici russiam meridionalem invaderent. Amicitiam cum Imperio Byzantino sanxerunt in Sassanides et populum Ruthenicum (Rus' ) Urbis Kioviae. Cum Chaganatum factum est potens imperium regionis, Byzantini foedus ruperunt et amici facti sunt Ruthenorum et Petzenegorum in Chazaros. In fine decimi saeculi, Chazarum imperium marcescit et subditur populo Ruthenico urbis Kioviae. Inde nationes migraverunt cum Rutheni, Cumani et fortasse Orda Aurea Mongolorum adiverunt. Tum Chazari numquam iam mentiones habent in ullis auctoribus.

  1. "Chazari": (vide p. 213 apud Google Books) (pp. 65, 88 etc. apud Google Books)
  2. "Chasari": De Chasaris: excerpta ex scriptoribus Arabicus; "Lazari": Wenceslai Hagek a Liboczan, annales Bohemorum e Bohemica editione latine
  3. Arabice et Persice خزر; Hebraice כוזרים; in lingua Ruthenica antiqua Козаре; Russice хазары; in lingua Tatarica Crimaeae Xäzärlär
  4. Continuatio Hispana 64
  5. Cf. "gezer" in lingua Turcica hodierna.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Chazaros spectant.