Creatio ex nihilo
Creatio ex nihilo est doctrina Christiana et philosophica, quae creationem mundi opus Demiurgi fuisse affirmat nulla re antea exstante.
Theologia
[recensere | fontem recensere]Notio in theologia ecclesiae antiqae (Tatianus et Theophilus Antiochenus) contra philosophiam Graecam orta est. Haec materiam aeternam incompositamque (chaos) posuerat, quare "ex nihilo nihil fit".
Si unus deus creditur (monotheismus), deus est sola mundi creati causa. Etiam universum et tempus una cum creatione mundi (qui est res a Deo substantialiter diversa) nata sunt. Deus est "supratemporalis", res creatae a Deo dependunt (vide Contingentia).
In narratione creationis biblica[1] legitur: In principio creavit Deus caelum et terram. Verbum Hebraicum hic adhibitum "bara" ("creare") de solo opere divino adhibetur. Unicus Bibliorum locus, qui explicite de "creatione ex nihilo" loquitur, in libro secundo Maccabaeorum (7,28) invenitur, ubi legitur: Peto, nate, ut aspicias ad caelum et terram et quae in ipsis sunt, universa videns intellegas quia non ex his, quae erant, fecit illa Deus; et hominum genus ita fit.
Sunt autem Bibliorum periti hodierni, qui negent iam in libro Genesis (1,1-2.4a) de creatione ex nihilo scriptum esse.[2]
Narratio biblica ab aliis cosmogoniis antiquae Orientis valde differt, in quibus semper etiam (theogonia) narratur.
In religione Iudaica creatio ex nihilo primo a Maimonide (1138–1204) verbis concepta est.
Religio Islamica: Nonnulli Alcorani versus[3] explicite affirmant deum hominem, terram, coelum creavisse ex nihilo.
Philosophia
[recensere | fontem recensere]Disciplina philosophica, quae theologia naturalis appellatur, putat sola ratione (sine revelationis auxilio) idem colligere posse: quod omnis creatura sit contingens, necesse est ponere aliquid quod sit per se necessarium, non habens causam necessitatis aliunde, sed quod est causa necessitatis aliis, quod omnes dicunt Deum.[4]. Deus omnipotens, perfectus et absolutus in omnibus actibus suis plene liber est.
Existimatio philosophica creationi ex nihilo contraria saepe ad Melissum reducitur; sed iam Parmenides docuit:[5]: τί δ' ἄν μιν καὶ χρέος ὦρσεν ὕστερον ἢ πρόσθεν, τοῦ μηδενὸς ἀρξάμενον, φῦν; οὕτως ἢ πάμπαν πελέναι χρεών ἐστιν ἢ οὐχί. Ex talibus cogitationibus postea formula Ex nihilo nihil fit orta est, quae, quamvis non ad litteram, tamen significatione etiam apud Aristotelem[6], Lucretium et alios philosophos invenitur.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Gerhard May: Schöpfung aus dem Nichts: Die Entstehung der Lehre von der creatio ex nihilo. De Gruyter, Berolini et al. 1978, ISBN 3-11-007204-1 (Arbeiten zur Kirchengeschichte. 48).