Jump to content

Crystallum liquidum

E Vicipaedia
Mesogenum quod statum nematicum in microscopio polarizatris perpendicularibus ostendit. Colores observantur ob anisotropicum refractionis indicem qui lucis polarizationem torquet.

Crystallum liquidum est quiquam status materiae, qui interdum inter statum liquidum et solidum intervenit, cum moleculae formas oblongatas ostendunt et vires inter eas sunt anisotropicae et debiles. Ordo praebitus inter liquidi chaos et completum solidi ordinem respectu molecularum orientationibus et positionibus sedet.

Terminologia

[recensere | fontem recensere]

Materiae ipsae, quae hos status intemediarios praebent, saepe quoque dicuntur crystalla liquida. Quamobrem sunt qui malunt appellare statum mesostatum et materiam mesogenum.

Primum crystallum liquidum repertum est anno 1888 a botanicus Fridericus Reinitzer cum primum liquefactionem cholesteryl-benzoatis investigabat. Notavit fluidum turbidum circa 146 °C apparere, quod liquidum clarum usitatum ante 178 °C non formavit. Conclusit igitur novum statum materiae repperisse quod ordinem inter solidum cystallinum et liquidum isotropicum habet. Hodie etiam ut materia monitorii utetur.

Crystalli liquidi status iuxta augescentem ordinis gradum includunt:

  • status isotropicus vel liquidus verus, ubi liquidi proprietates sunt aequales undique in omnes directiones;
  • status nematicus vel liquidus anisotropicus, ubi liquidi proprietates discrepant secundum declinationem ab directione speciali quae director dicitur;
  • status nematicus chiralis, status nematicus ubi director in spatio lente rotant trans longitudinem specialem qui spatium chirale dicitur;
  • status smecticus, vel solidum unius dimensionis, status ille, ubi moleculae segregantur in tabulata, summae ordinis spatialis, sed ordine carent et ut liquidum fluunt intro quodque tabulatum;
  • status smecticus chiralis
  • status columnaris.

Polymeri quoque hos mesostatus ostendere possunt, et inclytum exemplum est Kevlar, polymer qui, dum extrusus est, statum smecticum ostendit, qua propter proprietates duras solidificando capit speciales, quibus postea glandes bene repellere potest.

Nexus interni