Cthulhu (genus)
Cthulhu est genus protistorum classis Parabasalium. Hoc protistum est parvum flagellatum parabasalianum, singulo nucleo anteriore cum axostylo robusto consociatum. Axostylus in totam cellulae longitudinem extenditur, in parte posteriore prominens, ubi in punctum finitur. Circa viginti flagella in uno fasciculo aliquantulum subanteriore emergunt. Flagella anteriora una pulsantur, singulum fasciculum magnum efficientia, quod ad posituram omnino ad partem anticam extensam provolvitur et tum in flagella laxa diffinditur quae ad partem posticum verberantur. Nonnullis autem singulis aliquando est unum flagellum.
Cthulhu ex daemone multitentaculato cephalopode ficto in scriptura H. P. Lovecraft, praecipue The Call of Cthulhu, appellatur. Aspectus capitis tentaculis praediti ab exemplari ictuum coordinatorum fasciculi anterioris flagellaris cellularum datum Cthulhu hoc daemon commemorat.
Typus generis est Cthulhu macrofasciculumque. Hostis typicus est Prorhinotermes simplex (Isoptera, Rhinotermitidae).
Species
[recensere | fontem recensere]Fons
[recensere | fontem recensere]- James, Erick R, Noriko Okamoto, Fabien Burki, Rudolf H. Scheffrahn, Patrick J. Keeling. 2013. Cthulhu Macrofasciculumque n. g., n. sp. and Cthylla Microfasciculumque n. g., n. sp., a Newly Identified Lineage of Parabasalian Termite Symbionts. PLoS ONE 8(3): e58509. doi:10.1371/journal.pone.0058509. Nexus die 8 Aprilis 2013 confirmatus.