Jump to content

Cuicul

Latinitas bona
Coordinata: 36°19′N 5°44′E / 36.317°N 5.733°E / 36.317; 5.733
E Vicipaedia
Cuicul Djémila (Algerii boreo-orientalis physicalis )
Cuicul Djémila
Cuicul
Djémila
Tabula Algerii situm Cuiculis demonstrans

Cuicul[1] fuit antiqua urbs Romana Numidiana, quae hodie -in Algerii regione Kabylia et provinciā Sitifensi sita- Djémila (Arabice: ‏جيميلة‎ Ǧīmīla) appellatur. Ruinae 900 metris super maris aequor in promunturio inter duo vadia sita sunt. Ab anno 1982 in patrimonio mundano UNESCO comprehenduntur.

Cuiculis via Romana

Cuicul primitus colonia Berberica fuit, quae Nervā imperatore sub primi post Christum natum saeculi fine colonia veteranorum Romana facta est. A saeculo altero usque ad saeculum quartum floruit. Copiam suam maxime ex agricultura capiebat, quippe Numidia vel Africa septentrionalis, quam hodie appellamus, propter caelum tunc umidiorem imperii Romani frumentarium habebatur.

Progrediente tempore loca exaedificata amplificata sunt, ultimum circa annum 400. Eo tempore vicus Christianus, quem dicunt, cum ecclesiā duplice, baptisterio, episcopi residentiā exstructus est. Anno 455 in Vandalorum dicionem subiecta annis 533/534 ab Imperio Orientali capta est. Anno 553 ultimum Cuiculis mentio est facta, sed et postea, usque dum saeculo septimo posteriore ab Arabibus capta est, ibi homines habitavisse verisimile est.

Hodie Cuicul episcopatus titularis Catholicae ecclesiae est.

Portae Cuiculi duae

Exstant duo fora, basilicae complures, templa, ecclesiae Christianae, arcūs triumphales domusque privatae exornatissimae. Ea urbs exemplum rationis habetur qua Romani urbem consilio factam montibus adaptaverint. Templum Septimio Severo Imperatori (193-211) uxorique eius Iuliae Domnae dedicatum optime servatum est. Illius Filius Caracalla (211-217) anno 216 arcum fieri iussit. Excavationes primae anno 1909 coeptae usque ad annum 1957 continuatae sunt. Inventa maximi momenti, inter quae sunt opera tessellata magna, in musaeo Djemilensi exhibentur. Periculo his ruinis et tempestates sabulosi sunt et lapidum in novas habitationes faciendas usurpatio.

Fontes antiqui

[recensere | fontem recensere]
Sacrificium protypo depictum (Museum Cuiculitanum)
  1. Vb. adiect. "Cuiculitanus": cf. "Dioecesis Cuiculitana" e The Hierarchy of the Catholic Church (situs a Davide M. Cheney elaboratus) (Anglice)

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Cuicul spectant (Djémila, Djemila).