Jump to content

Dacia Aureliana

E Vicipaedia
(Redirectum de Dacia Ripensis)
Wikidata Dacia Aureliana
Res apud Vicidata repertae:
Vide etiam Dacia (discretiva).

Dacia Aureliana (et postea Dacia) fuit provincia Romana, anno 270 aut 271 condita et e partibus provinciarum anteriorum Moesiae Inferioris, Moesiae Superioris et Thraciae in dextra ripa fluminis Danubii constituta. Ea provincia stetit in situ nec antiqui regni Dacorum nec provinciae Daciae a Traiano statutae; nomen trahit aut e populis provinciae transdanubianae Trium Daciarum, qui, Romanis inde anno 271 discedentibus, hic refugium habebant, aut e legionibus transdanubianis quae hoc anno in Daciam Aurelianam castra removerunt.

Anno 395 (aut fortasse antea) haec provincia divisa est sub nominibus "Daciae Mediterraneae" et "Daciae Ripensis".

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • A. H. M. Jones, The Later Roman Empire 284-602; a social, economic and administrative survey. 3 voll. Oxoniae: Blackwell, 1964
Terra

Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!

Provinciae Imperii Romani (ante Diocletianum)